780
Vita Joannis Kepleri.
literas, iu quibus ille, instigatus forte ab Ilerwarto, petierat ut sibi magnetem mittatMüllerus; „vividum et vegetum“ magnetem se non habere dicit, suadet, ut in valle.Toaehimica in Bobemia requiratur. „Grata, pergit, mihi sunt omnia, quae de tuo tuo-rumque statu et salute, itemque de conditione haeredum Tychonis scripsisti. Tengnag-lius si praestare et efficere id posset, quod tu, tunc merito invideret; tu autem in pro-posito pergas, aeternum tibi comparabis nomen. De se ipso refert, se librationesaquarum llavilae et Oderae, quos fluvios connectendos statuerit elector Brandenbur-gensis, instituisse; fungi se architecti et tribuni aerarii muuere in hoc negotio, simulin schola „Nova Valle Joachimica“ professorem mathematum agere.
Epistolae Kepleri et llrenggeri mutuae hoc anuo scriptae maxima ex parte deoptica (II. 60 ss.), de cometis (VII. 12) et harmonicis rationibus agunt (II. 591 ss.).
E Kepleri responsione (d. d. 5. Apr.) haec desumsimus.
Credo sane, verum esse quod scribis, teneri te desiderio Commentario-rum de motibus Martis. Jam bis enim scripsi, publice venales non fore, tuvero, ut solent amantes, spe contra spem sustentaris, tc illos Frankofurtocomparaturum. Specimina experientiae de aspectibus plurima dare possem,sed non vacat describere observationes meas. Sed nota, nihil aspectibus
tribuo, nisi in genere commotionem naturae, quae gignit meteora.
Summa mearum speculationum haec est: musicae et aspectibus hoc esse com-mune, quod ut quaeque pars circuli geometricotera^ secatur, sic et naturamstimulat fortius aspectum conformans, et aures movet evidentius, harmoniamconstituens.
Desponsionem Kepleri ad quaestionem pastoris Eiclileri (d. 4. Jan.) de lococometarum et aliis vide vol. II. p. 831. In literis ad Joachim uni Tanckiumdatis, quae maxima ex parte harmonica tractant (I. 375 ss.), refert Iveplerus, luderese symbolis et opusculum instituisse Cabbalam geometricam, de ideis rerum natura-lium in geometria; nihil vero probari symbolis, nihil abstrusi erui in naturali philo-sophia per symbolas geometricas, tantum ante nota accommodari etc. Idem forte opus-culum dicit J. Papius, Aprili mense scribens: „In catalogo nundinarum nondum vidiphilosophiam tuam paradoxam, cujus meministi; scribe quaeso, ubi impressa sit.“
Die 10. Novembris Keplerus his alloquitur,Fabricium: Silentii mei causaesunt eaedem, quae otii annalis. Astrologus es, videre debuisti, Solem meuma Saturno obsideri, ut de publicis malis nihil dicam. Praecessit omen labantisstudii mei: anno 1G07. 25. Febr. cum in arcem ascendissem ad Byrgii auto-matopocos, rogaturus de apparatu ad postridianam (uti hallucinabar) eclipsin,incidi ex improviso in quaerentes cx me, num attenderim ad eclipsin? Jam
enim illa eo die praeterierat. Prognostica desii scribere. Narras
periculum valetudinis, ex computationibus contractum. Post festum venio,medicinam tamen suadeo. Abstineas a constituenda hypothesi Martis, jamenim est constituta. Ego tantum insumsi laboris, quantum sufficit decem mor-tibus, et pervici per Dei gratiam pervenique eo, ut contentus esse possim meisinventis et quietus. Antequam acquiescerem inventis, quiescere omnino nonpotui; ex praesenti igitur quiete argumentare de meis inventis. Ex iis quaescribis colligo, quae causae tibi sint, cur observata tua non mittas. Cupisaliquid et ipse praestare, in qua operis parte non vis habere aemulum. . . .Ad tua inventa de Marte, quae Pythagorico affectu commendas meque invitasad ea admiranda, quid dicam non habeo. Ridebo? At meliora meritus esegregio studio et cupiditate inculpata. Magni vero faciam? At minus hocerit candidum facinus. Hoc solum tibi dico, aut te coincidere in effectu cum