1608 . 1609 .
781
operatione mea, aut aberraturum longissime ab observatis. Quid? Tu parumreferre putas ad orbis annui aequationes, prolongentur distantiae Martis a Solecirca medias longitudines an decurtentur? Aut ubi ego decurto, tu malis pro-longare? 0 te miserum 1 Quam parum memor es eorum, quae olim ipse ex-pertus inque literis ad me prolixe datis testatus es.
Jam Iieplerus, propius inspectis Fabricii literis, non plane vana et irrita illumproduxisse, sed consentire illa quadamtenus cum sua hypothesi, agnoscit, haec veroobjicit: Traducet tua hypothesis ad se lectores et philosophos, dabit effugiahostibus physicae coelestis, patronis inscitiae, architectis solidorum orbium,mechanicis crassis, quibus se redimant e vinculis demonstrationum mearumphysicarum inque libertatem Deos fabricandi se recipient. Redibitur ad in-telligentias duaeque collocabuntur ad duos circulos circa centrum, quibus effi-ciatur isthacc libratio. Neque tamen sine molestia illam adolescere patiar.Fateberis, te postquam audivisti de via Martis ovali coepisse cogitare de libra-tionibus. Ex hypothesi igitur mea tuam efformasti. Me nuda duxit
natura, nullis instructa vestibus hypothesium, tu ex aliquibus ejus membris,quae tibi a me monstrata minus laudabilia videbantur, occasionem cepisti,peregrinam illi vestem induendi, quo minus agnosceretur sincere, quin potiuslectores inter membra et vestem hanc tuam non distinguerent, corpus dicerent,quod Fabriciana vestis est, denique ut novo ornatu placeret delicatis, nudi-tatem fastidientibus, imo vero ut pro natura, generosissima puella, substitue-retur spuria tua meretricio ornatu et moribus ad voluptatem comparatis, nonad ingenuitatem, hoc est, Fabricio interprete, ut arti consuleretur non alie-natis philosophis. Sic igitur ipsa inventionis series arguit, peregrinam essstuam liypothesin, non naturalem.
Fabricius respondit d. 22. Martii 1609:. Vellem me aliquid in com-
mune adferre posse, quod vero quam sit parum, id sentio et libenter agnosco. Viderismihi nescio quam invidi et minus liberalis animi notam innuere velle, quasi meas ob-servationes tibi communicare nolim. Nego. Egone te in nonnullis aemulum non fer-rem aut quidquam celarem, quem in omnibus ut praeceptorem veneror, ut Apollinemipsum in rebus dubiis consulo, cujus opera et consilio hactenus proficio ? Quod meamliypothesin attinet, mirum quam me tua festivitate recreaveris et judicio tuo confir-maveris. Candorem tuum amo et laudo, et ut tu innuis, ex tuis primum profeci etc.In prioribus literis (1605) Keplerus quaerenti Fabricio explicaverat sententiam suamde argumento Tychonis contra motum Terrae; ad eandem quaestionem redit in iisdemliteris, quas modo excerpsimus (cfr. vol. JIL. p. 458, 462 ). Quae ibidem Fabriciorespondit dc aequinoctiorum praecessione, leguntur vol. III. p. 506, sic literae Rep-leri ad filium Fabricii, eodem datae die quo ad patrem scripsit, p. 452.
Herwartus praeter chronologicas quaestiones (IV, 478 ss.) Replero aliud im-posuit negotium, mere arithmeticum. Conscripserat „Tabulas arithmeticas“ easque adtypum praeparavit. Replero misit d. 13. Sept. „paginam“, exhibentem specimen opera-tionis arithmeticae, petens: „Er volle hierüber sein Bedencken vnd Gutachten samtwas Im dabei oder darüber zu Gemüth gehet, mir zuschreibeu.“ Quae Keplerus adhanc et posteriores epistolas (d. d. 5. Nov. 2. et 5. Dec.) responderit, leguntur vol. IV.p. 527 ss.; datae sunt Repleri literae d. 18. Oct. et 12. Decembris anni 1608.
1609 . Edita sunt hoc anno: Astronomia nova seu Commentaria de motibusstellae Martis, Responsio ad Rüslinum , et Phaenomenon singulare seu Mercurius inSole. Epistola dedicatoria „Commentariorum“ (ad Rudolphum Imperatorem) data est4, Cal. Aprilis, illa „Responsionis“ (ad J. G. Gödelmann, consiliarium et legatum elec-