1609 .
787
ceret Diva Nummonia. Nec abnuit Imperator magnificentissimus, coelestisscientiae famaeque perennis aestimator sapientissimus, quin aerarii praefectisin mandatis daret, non tantum residua meorum stipendiorum, quae ad 2000monetae argenteae majoris excreverant, mihi confestim exsolverent, sed etiamalia 2000 adderent, quae mihi, lucrosas artes obsequio M. Suae postponenti,solatio inque recreanda familia, diuturnis damnis afflicta, adjumento essent.Id quo minus fieret, sequentium annorum infelicitate, cum non sufficerentaerarii praefecti tot curis, et denique vitae Imperatoris fine nimium propereappropinquante, effectum est.
Tengnagelius praemittit Commentariis de Martis motibus pauca, in quibusmonet lectorem, ne moveat eum Kepleri „a Braheo dissentientis libertas“, quae TabulisRudolpbinis non obstet; Keplerum niti in „fundo“ Brahei et opus hoc „prodromum“esse Tabularum et observationum Braheanarum. Excusat se, quod pauca praemittat,impeditus occupationibus politicis et praepropero Kepleri discessu, „hoc ipso momentoFrancofurtum ituri.“ In Introductione (III. 14G —157) Keplerus multa affert ex historiaastronomiae, comparat varias de mundo hypotheses, palmam dans Copernico, et indetransit ad „doctrinam de gravitate“ ; quae ipse praestiterit in restituenda astronomiasibi conscius recenset, non oblitus eorum, quae Tycho in observationibus siderumpraestiterit. Insunt huic gravi praefationi fundamenta astronomiae Keplerianae, necquisquam ea lecta dubius erit de Kepleri ingenio omnes aequales superante eumquedignum censebit nomine, quo hodie celebratur, Restitutoris Astronomiae.
Epistolae Kepleri hoc anno datae ad amicos paucae supersunt. Causam, curintermiserit ab anno 1608 colloqui cum Fabricio per literas, in Ephemeride in an-num 1617 hanc affert Keplerus: Succensuisti conticescenti; sed et fatigasti re-sponsantem, Echo mea germana. Dolor, luctus, mors, orbitas, bella et
lites, migratio ct miseria me impedierunt. Crudelis, qui silentium meum,sub quo ceu ligamento quodam vix aegre coalescebant mentis vulnera, pub-licis machinis admotis nisus es’ expugnare. (Fabricius in prognosticis suis publicosermone Keplerum adierat.) — .Supersunt epistolae ad Harriotum de rebus opticis(II. 75), ad Calvisium de auno Christi natali (IV. 401). In literis Ilerwarti, datissub finem anni haec deprehendimus: Mit dem Herrn Kurfürsteu von Köln reist alsoberster Marschallambts Verwalter der Freiherr von Wenzin, vnser Obrist Jiigermaister,Derne hab ich den Ilern mündlich vnd widerumb schrifftlich rekommandirt. Wannun der Herr vielleicht in seinen Obliegen des Ilern Kurfürsten gnädigste Intercessionbediirfftig, kan der Herr solliches durch yetzgemelten Hern Wenzin an Ire Kurfürst-liche Durchlaucht gelangen lassen. —Non irritam fuisse hanc commendationem, haectestantur Kepleri verba, scripta seq. anno: „Archiepiscopus Coloniensis, Elector etBavariae Dux Ernestus, Vienna redux instrumentum mihi commodavit, quod a Gali-laeo sibi missum dicebat.“ Quod dicit „instrumentum“, erat tubus opticus, hocvel priore anno in Ilollandia inventus et a Galilaeo usui astrouomico adaptatus,quo ille Jovis satellites etc. primus conspexit.
Iu codice Pulcoviensi deprehendimus longiorem calculum motuum planetarum,quo Keplerus ea, quae in Marte ad votum successerant, ad alios planetas transferrestudet. Incepit hunc calculum die 20. Octobris, sed scriptis aliquot foliis relinquitKeplerus viam, qua ingressus fuerat, dicens: „haec via multum a veritate recedit, con-sideremus ergo, quid sequatur, cum usurparem proportionem, quae consistit ex 3 / 4 ,Va, 4 /si usque ad Terram, h. e. ex 3 /, 0 : nimium descenderunt superiores planetae.“Hinc abit ad „harmonica“, simili ratione progressus, qua vol. V. p. 288 ss. — Die
51 *