788
Vita Joannis Kepleri.
22. Novembris aggreditur Keplerus „ Restitutionem Mercurii“, adhibito calculo alge-braico, alias ipsi minus usitato, rem vero non ad finem perducit.
1010 . IIoc anno prodiit Galilaei opus celebre, Sidereus Nuneius inscrip-tum, Venetiis (et Francofurti); literae dedicatoriae Galilaei datae sunt „4.1dus Martii“.Quae Galilaeus in hoc opere refert de rebus per tubum opticum in coelo anno 1609conspectis, eaque quae Keplerus de Galilaei inventionibus publicis et privatis literisconscripsit, pluribus recensuimus vol. II. p. 499 ss. In Dissertatione cumnundo sidereo(inscripta Juliano Medices 5. Nonas Majas, absoluta vero d. 19. Aprilis) verisimiliaesse censet Keplerus, quae Galilaeus de Luna, stellis fixis et Jove in „Nuncio“ suoreferat, quamvis ipse, qui eo tempore quo haec scripsit tubum opticum nondum ad-eptus erat, se ipsum non potuerit testem oculatum proferre: vidisse se Jovis satellitespublice profitetur in Narratione de observatis a se quatuor Jovis satellitibus erroneis,quam conscriptam d. 11. Septembris 1610 publicis literis edidit anno 1611. Visum seesse, dicit, mane diei 30. Augusti videre stellulam orientalem a Jove, die vero 1. Sep-tembris „primam indubitatam et pulcherrimam observationem Mcdicaeorum“ adep-tum esse. Jovem contemplatus sum d. 30. Augusti praesente Benjamino Ur-sino (cfr. vol. II. p. 572) astronomiae studioso, qui cum artem amet et exercerephilosophando instituerit, nequaquam cogitat fidem, quae astronomo futuro estnecessaria, statim a principio falso ullo indicio decoquere. . . . Die 5. Sept.vidit (satellitem unum) Thomas Segethus Britannus, vir jam celebrium virorumlibris et literis notus, cui sua ideo nominis existimatio cordi est. Die 7. Sept.mane h. 4. Jupiter visus est cum duobus satellitibus; testis Ursinus; hora 5.vidit et agnovit D. Tengnaglius, Archiducis Leopoldi secretus consiliarius(admonitus). Die 9. Sept. vidimus tres, duos occidentales, clarissimum quiJovi propior; unus orientalis. Segethus omnes tres vidit et eodem mododisposuit. D. Schultetus, Caesaris Fiscalis per Silesiam, agnovit (sed ad-monitus) clarissimum occidentalium. Iliscc observationibus habitis et fidenarratorum Galilaei sufficienter confirmata, cum et discessurus putaretur Elec-tor, restitui instrumentum.
De Galilaei inventionibus et librolprimum a se conspecto haec mirabundus re-fert Keplerus iu „Dissertationis“ exordio: Ex inopinato circa Idus Martias cele-rum opera nunciatum in Germaniam Galilaei de quatuor planetis antea in-cognitis usu pcrspicilli duplicati inventis. Quod cum Illustris S. C. M. Con-siliarius Matthaeus Wackherius a 'Wakheufels de curru mihi ante habitatio-nem meam nunciassct, tanta me incessit admiratio absurdissimi acroamatisconsideratione, tanti orti animorum motus (quippe ex inopinato decisa antiquainter nos liticula), ut ille gaudio, ego rubore, risu uterque, ob novitatem con-fusi, ille narrando, ego audiendo vix sufficeremus. Augebat stuporem meumWackberii asseveratio, viros esse clarissimos, doctrina, gravitate, constantiasupra popularem vauitatem longissime evectos, qui haec de Galilaeo perscri-bant, adeoque jam librum sub praelo versari proximisque cursibus affutu-rum. Apparet ex praefatione „Mysterii Cosmographici“, et me tunc
quaesivisse plures circa Solem planetas, sed frustra. Quod igitur haec per-pendenti incidebat, curriculo ad Wackherium detuli, nimirum: uti Terra unusex planetis (Copcrnico) Lunam suam habeat, sic fieri posse, ut Galilaeo qua-tuor aliae Lunae angustissimis meatibus circa Saturni, Jovis, Martis et Veneriscorpora circumvehi videantur. Wackherio contra visum, haud dubie circa fixarum
aliquas circumire novos hos planetas. Sic mihi, sic illi visum, interim
dum librum Galilaei cupidine mira legendi exspectamus. Primum exemplumconcessu Caesaris mihi contigit inspicere cursimque pervolitare. Video magna