Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
790
JPEG-Download
 

790

Vita Joannis Kepleri.

literae Veneti cujus dam, qui eum quasi editum libellum a Keplero sibi mittendumpetit mense Majo 1610. Typis vero expressus est anno demum 1611.

Cum Magino egit per literas (mensibus Martio et Majo datas) de edendis Ephe-meridibus (cfr. vol. VII. p. 443 ss.) et de Martis Commentariis (III. 494 ss). Sub finemanni 1610. ad anonymum Saxonem scripsit Keplerus de inventione tubi optici, et„quamvis diuturna ingruentis inopiae imaginatione penitus obsoletus et ferias quas-dam a studiis agens“, rem alacriter et festivitate usus multa aggressus est. Sub finemliterarum harum „suavitatis plenarum“ addit: Si desertus ab iis, quae sunt for-tunae, solam doctrinae anclioram arripuisti, qua navim in portu teneasquoad tibi subveniatur aliunde, in meam concedito familiam ad futurum Paschameaque frugalitate contentus eandem mecum fortunam experiare. Sin autemgenere polles et opibus, quod opto et magis atque magis conjicio, ego siplacet ad te transibo Dresdam cum familia tota, quae constat ex uxore, tribusliberis, ancilla et si placet famulo, tecumque vel ibi vel commodioris victuscausa Fribergae id temporis exigam, quod spero me a Caes. Majestate im-petraturum absentiae meae, interim dum melioribus ventis spirantibus exaula mihi super pacta jam merita mercede satisfiat. — Ili venti, quos sperabatKeplerus, non meliores spirabant sequenti anno, turbae aulicae Pragae magis magis-que invaluere, res domesticae Kepleri iniquissimae fuerunt. (Vide annum 1611.)

Die 3. Dec. 1609. Nicolaus Vicke („S. Caes. M. Dapifer“) Ilalberstadio Kcp-lerum adiit petens, ut dubia quaedam de motu Solis etc. sibi explicaret. Kepleri respon-sionem (d. 18. Febr. 1610) exhibuimus vol. VII. p. 453 et ex illa haec excerpendacensuimus: .. . . Perplexitas calculi Tychonis in Luna Chr. Sevcrini (Longo-montaui) opus est. Ego transposui et faciliorem modum computandi inivi;quod cum didicisset ille, me exagitavit literis, ut qui falcem in alienam mittatmessem et tollat, quod ipse consilio reliquit. Ei respondi . . . (vol. III. 32, 704)Correctio motuum Martis ct modus computandi meus est in libro edito. Intj et OJ. pleraque habeo, in $, ^ tentavi multa, sed nondum usque ad calcu-lum. Difficultas pecuniaria me perturbat, ut a studiis remittam. Paulo postVickenius petit, ut Keplerus sibi suum „dirigendi“ modum communicet. (ResponsioKepleri legatur 1. c., epistolam Kepleri d. 8. Febr. 1611 infra dicemus)

Primum anno 1609 adiit Keplerum Petrus Criigerus Dantiscanus, quaerensquaedam de longitudine locorum etc. Cum Keplerus non rescripserit, repetit illehanc quaestionem in literis d. d. 28. Martii 1610, referens, longitudinem Pragensemdiversimode exhiberi, ideo scire se desiderare, cuinam Keplerus astipuletur etc. Adhaec respondit Keplerus anno demum 1615, orta vero inde est consuetudo literasdandi accipiendique, quae usque ad annum 1626 perduravit et plurimum lucis affertad vitam Kepleri, quare non omittendum censuimus initium hujus commercii litera-rum per 16 annos datarum. Prima quoque epistola occurrit hoc anno MartiniIlorkii Bohemi, quem diximus vol. II. p. 452. In hac epistola (d. 12. Jan.) allo-quitur Ilorkius Keplerum ut „Maecenatem sibi aeternum honorandum et amandum“,refert, Bononiae se versari apud Maginum „amicum tuum sincerum (ut puto.)“; opusde Marte in Italia care venire (6 aureis vendi), Maginum in responsione contra Origa-num laborare, nec non contra Keplerum „amice“ scribere, caput 31. Martis oppug-nantem. De Keplero dicit Ilorkius: „unica tu lux et dux solus Bohemiam captivotuo (Marte) exornas et caput inter nubila condis et omnes mathematicos tantum ante-cellis, quantum Phoebus minuta sidera“ etc. Sub finem petit, ut Keplerus apud no-biles quosdam Pragenses pro se intercedat, „ut se studiis operam navantem annuoaliquo stipendio adjuvent“, ad quam petitionem redit saepius in literis suis. Die31. Martii refert, se Keplero Galilaei Nuntium sidereum misisse, et addit: „est res