Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
789
JPEG-Download
 

1610.

789

longeqtie admirabilissima spectacula proposita philosophis et astronomis, nifallor et mihi; video ad magnarum contemplationum exordia omnes verae

philosophiae cupidos convocari. Addebant animum augustissimi Caesaris

Rudolphi imperia, qui meum dc hac re judicium expetebat. De Wackheriovero quid dicam? Ad quem ut veni sine libro, lectionem tamen ejus pro-fessus, invisum milii, rixatum etiam fuit, denique plane conclusum, ut in hacmateria non differrem fieri quam disertissimus.“

Jam Galilaeum allocutus sic pergit Keplerus: Quod mihi propria animi pro-pensione, quod amicis placet, quod diligenter ipse rogas, id faciam non nullaspe inductus, me hac epistola id tibi profuturum, si eam censueris ostenden-dam, ut contra morosos novitatum censores, quibus incredibile aliquid incog-nitum, profanum et nefandum, quidquid ultra consuetas Aristotelicae angustiaemetas, uno proaspide sis processurus instructior. Temerarius forte videri pos-sim, qui tuis assertionibus, nulla propria experientia suffultus, tam facile cre-dam. At qui non credam mathematico doctissimo, cujus vel stilus judiciirectitudinem arguit, qui tantum abest ut sese vanitati dedat seseque vidissedictitet, quae non viderit, popularem auram captans, ut vel receptissimis opinio-nibus veritatis amore non dubitet repugnare vulgique vituperia susque dequeferre? Egone ut Patricio Florentino fidem derogem de illis quae vidit? Per-spicaci lusciosus? Instrumentis ocularibus instructo ipse nudus et ab hacsupellectile inops? An parum hoc fuerit, Magnorum Hetruriae Ducum fami-liam ludificari Mediceumque nomen figmentis suis praefigere? etc.

Galilaeus per hunc annum ea, quae praeter Jovis satellites nova in coelo de-prehendit, gryphi forma Pragam misit ad Legatum Julianum Medices. EpistolasGalilaei Julianus Iveplero tradidit, qui frustra hos gryphos solvere conabatur, a Ga-lilaeo vero postmodum (i:i. Novembri 1610 et 1. Jan. 1611) solutionem accepit hanc:vidisse se Saturnum triplicem (anuulum dicit Saturni) et Venerem corniculatam. Epi-stolas has Keplerus Dioptricae praemisit, quas nos vol. II. p. *102 ss. exhibuimus.Keplerus haec de hoc libro nunciat Galilaeo (d. 9. Jan. 1611): Scripsi Dioptricen,quae superiori Septembri venit in manus Serenissimi Electoris (Coloniensis).Puto nihil a me praeteritum, quod non ex suis causis demonstraverim. Equi-dem campus est exercendi ingenii: prodeat, qui ex aliis demonstret principiis,quam quibus ego ustis sum.

Inscripsit Keplerus Dioptricam Ernesto Archiepiscopo Coloniensi (data est epi-stola dedicatoria d. :1. Jan. 1611) eique refert, „honesta quadam Galilaei aemulatione“ductum, se causas lege geometrica demonstrasse, quibus usus tubi optici niteretur.Continuasse se quadam ratione Opticam suam, in qua dc vLionis modo et de perspi-cillis talia docuerit, quae huc usque stent inconcussa, ostendendo, eadem fundamentacompositioni lentium in unam arundinem ferendae sufficere. „Qua opera, pergit, sinon omnem obscuritatem sustuli, spero philosophiae studiosos imbecillitati meae ali-quid condonaturos operamque hanc boni consulturos.“ Causam dedicationis referthanc, quod Ernestus ipsum, gravibus tum fortunae ictibus afflictum, benevolis adhor-tationibus erexerit, ejusque mathematicus Zuckmesserus ipsum „jucundissimis et in-geniosissimis machinamentis manuariis et expoliatione vitrorum ingeniosissima“ ad-juverit adque aemulationem provocaverit.

Eodem hoc anno in lucem prodiit Kepleri Tertius Interveniens, inscriptusMarchioni Badensi die 3. Januarii 1610, quo astrologiam, qualem ipse iutelligebat,contra oppugnatorem medicum Feselium defendendam suscepit (Cfr. vol I. p. 547 ss.).Conscriptum esse libellum De Nive (cfr. vol, VII, p. 715 ss.) anno 1610. testantur