1610.
793
libellus in octava Hanoviae est editus. Ex Zancbio fatalia defendit omnia.Scopus meus fuit, neminem sequi praeter S. Eiteras, cujusque loci circumstan-tias pensitare diligenter, sensum eruere ex antecedentibus et consequentibus,loca unius Apostoli plura inter se et cum locis Apostoli alterius, denique cumChristi Servatoris dictis comparare. Quid multis? Ubi ad fastigium montisenixus circumspicio, video me juxta praeceptores meos stare. Gra-tulatio magna, si nemo esset ex hoc numero, qui tua in continuatione examinisresponsione super viribus et exemplis non renatorum (numerus foliorum exciditet librum commodato dedi) synergismi et pbilippismi accusaretur.*) An litemtibi moturus sit ignoro, certe Ilutterus in suis disputationibus superiori annoin octavo editis (privata enim colloquia et literae cum auctoribus supprimanturin praesens) Philippo litem intendit, quod docuerit „gratiae Evangelii partemhanc esse, arguere peccata terrore illato et sic tandem perterrefactas conscien-tias adducere ad Deum“. Ex quo intclligis, auctorem hunc non facile con-cessurum illam praeparationem animorum ad regnum Dei, quam doces in ex-plicatione vocis rt.Tayfievoi.
Quid vero haec ad me? Tecum enim exclamo, portae inferorum nonpraevalebunt adversus hanc doctrinam, gratiae praevenientis fuit, ut mittereturJoannes ad excitandos et sic regno Dei venturo praeparandos homines. Eademomnium Apostolorum fuit consuetudo: Paulus Athenis auspicatur suam con-cionem ab inculcatione terribilis judicii vivorum et mortuorum ctc.
Occasio de hoc tui libri loco disserendi fuit cx confessione Iiohemica,quae in loco de bonis operibus appendicem facit de justitia civili, quam dili-genter distinguit contra illa et tribuit nondum renatis, inter ceteros usus ejushunc ultimo recenset: magistratum ecclesiae addictum debere illam urgere apudsubditos, ut tanto aptiores evadant suscipiendo verbo Evangelii et SpirituiSancto. Deum enim opus suum non velle operari in his, qui contemta civilijustitia belluinam vitam agant. Cum in tota confessione nullus occurrat tituluspeculiaris de praedestinatione, scripta est enim anno 1573, nondum enatislitibus, hic tamen sufficit ad debellanda illa stoica monstra. Et tamen iis,qui ad hoc debcllationis opus conducti sunt nomenque dederunt, non placethic articulus, accusatur synergismi et cum eo tua etiam Examinis continuatioin subsidium adducta. Ilaec pro.
Contra: Examen meum disputationum Schaeferi occasione praeterita voluimittere Giessatn ad Menzerum. Aiebant enim, promtum esse ad hujusmodiexaminanda; monuerunt tamen inspicere ejus tomos disputationum. Inspexiad momentum apud amicum discedentem: videtur omnino idem quod ego sen-tire; quod si est (inspiciam enim diligentius), impossibile est ut vobiscum peromnia in illo articulo sentiat. Ecce iterum materiam alicui concilio ad se-dandas controversias, si impetrari posset, ut non obstantibus subscriptionibusalter alterum pacifice audire suamque sententiam libere profiteri posset.
0 sapientem Dei sapientiam, quae nobis dissuasit rabinos audire, id esttali loco haberi, ut dicta nostra sint authentica. Insidiatur humana arrogantiaper se, ut nemo videri velit errasse, quanto magis, si habeat praetextum, uthonos loci, ordinis, libri, principis defendatur, ut scandalum vitetur. Quidmagis obstat sedi Romanae, quo minus locum det patefactae veritati, quam hoc,
*) Examen vnd Gegen-Bericht vber den aussfiirlicben Bericht der Calvinischen Theo-logen zu Heydelberg, wass die reformirte Kirchen in Teutschland glauben. Tubinga« 1608.Examinis Continuatio, ib. 1609. Examinis promotio. 1610. Examinis conclusio. 1611.