Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
794
JPEG-Download
 

794

Vita Joannis Kepleri.

ne videatur sedes errasse. At mihi omnes istas praestigias depellit (et utputo depelleret, etiamsi rabinus essem) unica vox Pauli unius: cujusque opusmanifestum erit; dies enim domini declarabit, quia in igne revelabitur, etuniuscujusque opus quale sit, ignis probabit, si cujus opus arserit, detrimen-tum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (judicii diviniet conspectus Dei onmiumque sanctorum) effugiens. Dominus enim veniensilluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunclaus (ad omnem coetum electorum et sic etiam vituperium, si opus arserit)unicuique a Deo.

Cum jam diu verser in examine thesium Wegelini, quae, pace vestradictum esto, inultas continere videbantur novationes, et jam ad ipsum mise-rim partem examinis, objectiones illi meas jure opponentis offerens, quialocum sibi disputandi sumsit in hac publica orbis academia editis thesibus,quae rediit ad me, nescio an ab illo visa: ccce incido in Gretzeri jesuitaelibrum scriptum contra Wegelinum, qui totam illi antiquitatem eripit et prae-sertim ostendit, quam misere ipsum fervor dogmatisandi seduxerit contra tris-agium. Sensi vim antiquitatis intus in pectore. Itaque admonitus inde dicovobis, frustra vos me circa personam Christi de studio Calvini suspectumhabere (ut audio fieri); nihil in Calvini, qui novus est, gratiam fieret, nisiantiquitas persuaderet. Tunc autem persuadet antiquitas, cum vos mussatis,erraverit hic et ille pater necne, cum haec et illa scriberet, et cum verba ejusa communi usu abducitis et cum sensui, qui Jesuitis et Calvinianis servit,nihil opponitis nisi illam a Luthcro anno 26. primum inventam et a JacoboAndreae et ceteris amplificatam ratiocinationem ab ubiquitate Dei et unionecum carne ad omnipraesentiam carnis. Nam si expressa verba scripturae op-poneretis, caro Christi est ubique, citra figuram, caderet apud me antiquitas.

Ignosce mihi, qui toties jam contestor plane radicatam apud me sen-tentiam hanc. Fortassis enim si utique respondisses, jam pridem enormiaaliqua (neque enim sperare debeo, omnia esse sana) exstirpasses.

Scio non esse commodum tabellariis exspectare tempus, dum responde-ant occupati, eoque rogo ut ad minimum schedulam ipsi des testem tradita-rum literarum et quid vieissim ei petitorum tradideris aut ubi haereant.

De cetero me R. T. commendo et saluto omnes D. D. Praeceptores etProfessores officiosissime. Vale. Pragae 18. Augusti 1610.

R. T.

De Zacliaria Schaefero quaesivi proximisan viveret? Rogo tabellarium adliorteris utipsum adeat.

Ktsi misi proximis Dissertationem meamcum Nuncio Sidereo, jam tamen alterum mittoexemplum, si forte illud non pervenerit. Spemfacit Galilaeus adhuc multo mirabiliorem; quaecyphris scripsit, ut suo tempore legantur.

Keplerum hoc jam tempore transitum Praga Lincium meditatum esse, ex L. B.Helmhardi Joergeri literis apparet, qui Lincio d. 20. Dec. 1610 haec datKeplero:Edler, hochgeporner, sehr lieber Herr Kheppler, mit Wüntschung aller wolfart vmlehrbietung, was ihm von mihr dienst vnd lieb ist, hab ich ihn bey diser Gelegenhaittvmb Antwort auff mein voriges schreiben anmahnen wollen. Eur Persohn betröffentwar mein rath, ihr begäbt euch herauss vnd liest euch ihn der Stänt dises Landesdienst ein, hättet damit ein ehrliche condition vnd diirfftet vmb ewre Bestallung wenigsollicitirn. Will alssdan euch gern helffen, vnd da ich allein ewren Willen waiss,

OfficiosissimusJoh. Keppler.