798
Vita Joannis Kepleri.
stantia animi dubitarem, novi enim ingenium, pietas eximia mihi tua est perspecta.Cura igitur mi Keplere ut, liberorum et rei familiaris constituta cura, quam primumad nos redeas et incolumis.
Nos militem nostrum tam equitum ac peditum dimisimus usque ad 300, idemet Moravos fecisse intelligo. Faxit Deus, ut inter Caesarem et Regem nostrum, sub-latis fraternis odiis, pax sincera et firma; de qua hic obmurmuratur, constituatur etfirmetur ad Nominis Divini gloriam et Christiani orbis utilitatem, quod ardentibusprecibus a Deo contendendum. Fratrem Richardum ad Miilhusianum Electorum con-ventum a Rege ablegari noveris, cum in aula nunc Pragae Regis commoretur. Vereorne Electoris Saxoniae obitus moram quandam negotiis publicis injiciat. Fratrem Jo-bannem Georgium venatorem hactenus strenuum egisse comperi; inveniet procul dubioin novo regimine venatione digna. Non datur occasio plura nunc scribendi, differocetera ad alia. Interim te salvere et valere jubeo. Dabantur Lincii d. 20. Julii 1611. —
Keplerus sicut prioribus annis a Fabricio, sic jam aVickenio ad astrologiamcontinuis quaestionibus recovatus est. Exstant epistolae Vickenii et responsa Kep-leri vol. I. nostrae editionis. In epistola, quam supra paucis diximus, Keplerus in-fensus refutat superstitionem Vickenii. Explicat rationem „dirigendi“ variorum astro-logorum suamque ipsius rationem proponit addens: „totum domuum negotium con-temno“. Responsionem Kepleri Vickenius re vera extorsit, quatuor epistolis brevi seinvicem subsecutis iterum iterumque petens, ut ad quaestionem de novem horis etgenio, „do qua multos doctissimos viros consului“, responsum accipiat. In literis d. d.C. Julii excerpsit partem literarum Simonis Marii, de tabulis suis, „ante 12 annospublici juris factis“ verba facientis, de edendo Euclide etc. Tentare se, addit Marius,aliud opus, in quo immobilitatem Terrae asserat, assumtis argumentis ex S. Scriptura;Venerem dicit a se conspectam esse corniculatam etc. Haec Marii verba Kepleruspraefationi ad Dioptricen inseruit notisque illustravit (II. 469), Vickenio autem scripsit:De Marii tabulis disceptare ulterius animus mihi non est. Sufficit hoc, quod
dixi, incommodas esse usu, quod video auctorem fateri. Sequitur in
Mario anxia comparatio eorum, quae ipse primus computavit et demonstravit,cum iis, quae me agnoscit reddidisse commodiora, cui subjungitur deprecatio,ne inhumanius ipsum tractem. Nisi fallor, tu illi scripsisti, me publicas ad-versus ipsum suscepisse inimicitias adeoque jam hostilem, si Deo placet, lib-rum mihi sub manibus esse. At ita mihi bona mens faveat, uti ego nun-quam in his apinis, nedum in emendatiunculis ullam gloriae spem ponam,quas illis in chartis (in literis deperditis, d. 17. Maji datis) nunquam attigissem,si absque tua importuna petitione fuisset. Amici charitate, non meo lubitu,scriptas memineris; propere igitur transeamus ad alia. Marius Euclidem docetgermanice loqui. Nihil per has turbas ad nos importatur; cuperem inspicerelibrum, si quid in versione Xylandrica (an Dryandrina?) mutatum sit. Exstatet Schebelii, ni fallor, versio trium librorum VII, VIII, IX. Ego animi causain iisdem curis versor, sed potissimus milii scopus, ut termini etiam germa-nici sint. Pudet parallelas germanice non aliter dici posse, quam parallelas.Hic vero communi cura opus esset, ut termini transirent in usum publicum,neque aliter hic loqueretur, aliter ille. Et puto me in X. libro aliquid hicprofecisse. Eadem enim jure, quo Euclides in graeca lingua nova constituitnomina, constitui ego in vernacula.
Hinc transit Keplerus ad „opus aliud, quod Mario sub manibus esse“ audiverit,suadet, ut Marius sibi caveat „a personalibus“. Plerosque, pergit, mathematicos,philosophos, medicos, non paucos jureconsultos et theologos aliquos „huic haeresimobilitatis Terrae esse addictos“ etc. (Cff. vol. II. p. 471 s. ubi etiam exstat epistola