1611.
799
ad Marium, qua Keplerus Marium, qui notas ad Dioptrices praefationem quas diximusaegre ferebat, mitigat.)
Iniit hoc anno Keplerus familiaritatem cum Joanne Remo, qui primus adiitIveplerum, Bomae d. 17. Decembris scribens, in eadem se opinione esse cum Coper-nico, „in hoc unico moveri sibi scrupulum, quomodo perpetuo sibi similes distantiaestellarum locum habere possint“. Majorem partem epistolarum Remi et Kepleri mu-tuarum per annos 17 exhibuimus vol. VI. p. 51 ss. In epistola ad Galilaeumd. 9. Januarii data, qua petit, ne tertiam suam observationem (Saturni annuli) diutiuscelet (II. 468), refert Keplerus, scripsisse se Dioptricen, quae Septembri anni 1610Electori Coloniensi, cui librum inscripsit, tradita sit. Typographus vester, addit,Phaenomenon singulare decurtavit, priusquam ad rem veniretur. Pro hocreatu condemno ipsum in multam vitri convexi unius de sphaera diametripedum 24. Puto te jocanti ignoscere velle, itaque te constituo exactorem.Sumtus fabrices ipse refundat, tu vitrum ex tua mente fabrica. Fragmentumsuperest epistolae ad Galilaeum scriptae, non vero traditae (II. 460), in qua haec,quae modo praemissa supplent, occurrunt: Dissertationem edidi meis sumtibus.Florentinus itaque typographus ad damnum me redegit sua editione. Quodsimihi juris aliquid esset in typographum, condemnarem illum ad multam hanc,ut tuis operis solveret pro uno bono et lato vitro convexo etc. (ut supra, modosphaerae diameter ponitur hic 12 pedum). Hic Pragae facile invenirem, qui ca-vum mihi accommodaret. Certiorem te facio, scripsisse me superiori Au-
gusto et Septembri Dioptricen etc.
Galilaeus literis suis sine nomine scriptis d. 22. Apr. 1611 subjungit hanc Kep-leri epistolam, quam diximus vol. II. p. 469.
S. P. D. Hac ipsa discessus postae hora, Galilaee celeberrime, D. Ilas-dalius mihi retulit, quid per ipsum a me peteres. Quantum igitur poterosatisfaciam.
Libellum Sitii (1. c.) ex concessu D. Welseri nactus legi seu pervoli-tavi potius, idque somnolentius. Titulo „Dianoias Astronomicae“ in catalo-gum venit nundinarum Francofurtensium autumnalium, at jam auctus est titulushisce verbis: Qua Nuntii siderei rumor de 4 planetis vanus redditur. De-dicatur magno Hetruriae Duci*) miro argumento, rem sibi esse cum fretis-simo (sic) illius ducis heroe Galilaeo, se vero imbecillem: clientela igitur in-digere. Invehitur in Horkium, queritur de injuria accepta, narrat, quid interipsos actum. Ostendit, sibi displicere hominis petulantiam jocandi et cavil-landi et maledicendi, Re ipsa videtur in Horkii sententiam abire, nisi quodait, ista se disputare exercitii causa, quod eum titulo quidem male convenit.In genere id agit, quod tu ad llasdalium scripsisti. Repudiato mundo sen-sibili, quem nec ipse vidit nec expertis credit, ratiunculis puerilibus spatiaturperipateticus in mundo chartaceo negatque Solem lucere, quia ipse coecus est.Allegat mea scripta saepius honorificentissime, ac si praeceptor ipsi fuissem,et uno loco talibus utitur verbis, ex quibus ignarus colligat, multa illum me-cum per literas communicasse, quod factum tamen nunquam te monitum volo.Sitius paulo emendatior est quam Ilorkius, juveniliter tamen haeret in ob-scuritatum dumetis. Ratiocinationes suas tingit speculationibus opticis, sedpessimis, at plus illum in hoc genere apprehendisse puto, quam Horkium.
*) Editor Operum Galilaei (1847) errare dicit Keplerum. Inscriptum esse librumJoanni Medices, filio naturali Ducis Cosmi I, qui pari ratione infensus fuerit Galilaeo,qua Magnus Dux Cosmus II. illi faverit.