Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
817
JPEG-Download
 

1613 .

817

mum, eritquc rursum Novembri et Decembri sequentibus. At, si hac causae,quomodo agunt? Num locum habent meae explicationes, quas alias usurpo?Nam astris Dei munus, formandi effectus, nequaquam transscribere cogito.Esto igitur in astrorum etiam ratione, sim hoc tempore vehementer in affecti-bus meae naturae familiaribus, in credulitate, in ostentatione pietatis, miseri-cordiae, in captatione famae ex novis et paradoxis consiliis et singularitatefactorum, in sollicita rationum variarum conquisitione, comparatione, excussione,in anxietate animi circa electionem. Sim exemplo et ipse, Deum raro cur-sum naturae intervertere, et tamen formare atque disponere consiliorum eventus.Agnosco manifestum signum gratiae Dei in hac prima persona, quod nonevenit, quod evenire poterat, ut illa mihi nuberet. Sequuntur aliae.

Cum matre mihi sunt propositae duae filiae, malo omine, si honestatislaesio qualiscunque in mali ominis parte ponenda est. Fit ratio dictat, malumportendisse, sed malum cognatum, scilicet sinistram abhorrentiam animi a re-ceptione consilii, parum honeste a patronis feminarum oblati. At illud memirum habet, si malum hoc omen est, cur portenderit malum plane alienuma causa ista laesae honestatis. Ecce enim fortunae ludibrium, nulla mea culpaconcitatum. Non tantum initio cum matre filia dotata fuit, sed etiam posteain compensationem matris recusantis: vehementer me perculit deformitas con-silii, et tamen coepi de conditione inquirere. Interim dum animum a viduisad virgines transfero et de absente non ante visa cogito, cepit me aspectuspraesentis et probata physignoinia. Satis de educatione constabat, splendi-dam magis esso quam mihi utilem. Deliciis erat enutrita supra fortunam,nec aderat aetas apta curis domesticis. De indole tamen ex vultu judiciumferens optima quaeque 6perabain, si etiam sororis accederent admonitiones,feminae optimae. Consului personam utriusque nostrum peritissimam aequeac studiosissimam. Visum est illi, tentandam puellae matrem. Nam etsilautiorem generum tam teneriter habitae quaerere videbatur, optare tamenmagis quam sperare poterat, ob res accisas et Caesarem mortuum. Etiammater deliberavit. Mihi hoc erat consilium, rationes meas dissuasorias per-mittere arbitrio matris, feminae et prudentissimae et filiae amantissimae. Namsi probaret meum consilium, non fore falsam meam spem de indole. Unumhoc a me recte factum; melius tamen fuisset non petere, quod probabileerat, non placiturum matri. Nam mater denique, excussis rationibus, statuitannos filiae plurcs exspectare, et tute omnia administrata, fama nulla excitata.Mensis abiit per has curas, interimque Praga ego discessi: nam aut sponsamobtinere, aut totum propositum cum ipsa urbe relinquere, visum est edictum-que matri. Atque haec secunda est, ad tertiam venio. Non enim noceat repetere,quod Illustri Generositati Tuae jam antea oretenus retuli, scilicet ut ex itinere,quod Lincium institueram, in Moraviam deflexerim, resumto consilio, quodinitio propter deformitatem displicuerat. Ilie animus calebat, fateor, quaerebatsupplementum nuperrimae jacturae, nihil tamen adeo ex calore. Veni in rempraesentem, placuit virgo, erat educata ad commodum meum, mira prompti-tudine amplexa est liberos meos: id praecipuum erat firmamentum conceptaefiduciae, ex hac propera fiducia, dum uni rei nimium sum intentus, firmandaescilicet sponsioni, in alia re parum cautus fui, non scilicet satis cavi com-modis meis. Nam liberos reliqui futurae matri, quos postea cum sumtu ae-cersere fui coactus. De reliquo, ut supra dixi, fortuna in culpa est. Nambona puella fidem suam ante annum obstrinxerat alii, qui interim scortatorevasit filiumque ex pellice susceperat eoque visus est deseri posse: grata

Opera Kepleri VIII. 53