816
Vita Joannis Kepleri.
dispositionis divinae. Si vitium erat, cur ergo tam splendidae ubique prae-luxerunt rationes partim milii, partim meis consultoribus ? cur vicissim nemofuit, qui hoc consilium approbaret, quod denique secutus sum? cur existima-tionem amitto aut amittere videor? Quid erat magis rationabile, quam mehominem philosophum, virilis aetatis fastigium supergressum, ea jam vergente,sedatis jam affectibus, corpore natura exsicco et molli, ducere viduam reioeconomicae gnaram eamque notam mihi meaeque uxori priori, adeoque abilla milii non obscure commendatam, nec inopem, tali tamen loco delitescen-tem, unde sese extrahi inque lucem hominum produci melioremque in fortu-nam transferri gaudeat, quam ob causam tanto majori in pretio virum habeat?Ilanccine ego conditionem non amplectar, quae cum prima arrisisset, statimetiam ultro oblata mihi est a feminae patronis ? Cur ergo successum resnullum est sortita? Visa quidem est ab initio consentire, certumque est, de-liberasse; tandem modestissime excusavit. Hic ego video rationes aliquas,cur id fieri non debuerit, quamvis optari a me bona cum ratione potuit.Consilium inivit bona femina cum genero suo, invenit se mihi oneri futuramnon uno modo, duas enim nubiles filias unumque puerum duodecennem etpraeterea elocatam unam habebat; ternae ex ordine imminebant nuptiae, pri-mae matris, reliquae filiarum; bona vero ipsius omnia in potestate erant ejusviri, qui solvendo esset, an non, ne disputandum quidem fuit a clientibus, aquo si discederent, pro patrono debitorem, id est hostem haberent, qui ali-menta nec praeberet amplius, praebita prius in beneficii parte reputaret. Inme vero homine minime politico, studiis unice dedito, nullum erat praesidium,nulla spes expediendarum rerum. Visum est illis, retinere suam vcluti hypo-thecam et sub specie alumnarum possessionem veluti tueri juris sui in patro-num. Accedebat et consideratio valetudinis suspectae in corpore, quamvisbene succulento, ob animae foetorem; accedebat anceps fama de mea religioue,res mire ponderosa in dubia electione, aequatis rationibus ceteris. Super istaomnia, profligato jam hoc consilio conspectum feminae nactus (nam a sexannis illam non videram), nullam inveni notam a qua placeret. Haec curaita habeant, satis apparet, cur succedere non debuerint, et si verum fatear,impertinentia moliebar, quia scilicet misericordia erga ducendam, opus pietatiserga defunctam, bona per se, sed impertinentia, quia uxorem quaerenti aliudagendum et quia majora viribus ausus sum. Etiam pietas, etiam devotiointer caecos affectus est, impetu ruit, consilium spernit. At cur passus estDeus, me occupari hoc consilio, quod succedere non debuit? An ut in hacpersona inhaerens cogitationibus, non inciderem in perplexitates alias? Anille non semper concurrit ad formanda nostra consilia, sed praestolatur exparte effectus formatque successum? An vere hoc est, quod dicit sapiens:hominis esse disponere viam suam, sed Domini dirigere gressus ejus? Etquam vellem hic excurrere in disputationes horridas, nostri seculi infortunia.Sed pergo. Videtur enim nihil mihi accidisse novi, credo omnibus evenirehujusmodi, non tantum unum aliquod, sed aeque magno numero atque mihi;differentiam in eo, quod ceteri vel non reputant, ut ego, obliviscuntur con-temnuntque plus quam ego, vel sui continentiores sunt quam ego mei, sua-que soli norunt infortunia, vel si minus perplexa illis accidunt, id fit quiaminus illi creduli sunt quam ego, qui non tantum indiciis ad rei naturampertinentibus, sed etiam omnibus interdum confido. An denique hic aliquidpossunt astra? Nam fervet circa hos annos directio Medii Coeli ad opposi-tura Martis et fuit transitus Saturni per locum zodiaci in mea genesi altissi-