820
Vita Joannis Kepleri.
aliquod ultro daret suae benevolentiae: nam non erat mihi consultum, saepiusin discrimen venire repulsae. Et omnino successisset, nec forsan male, si velego apertius egissem, vel illa pudoris et cautelae minus adhibuisset: certumenim est, matrem consuluisse, atque illa mihi non obscure, sed sero nimis,paratam conditionem ostendit. Nobilitas, forma, experientia rei familiarisaderant, aberant opes, suspecta valetudo, signis vitiosorum pulmonum mani-festissimis. Aliqua in hoc erat difficultas, quod nobilem indotatam paulosumtuosius habendam constabat. At nunc puella sic respondit, ut conjice-rem, illam et sensisse, quid vellem, ct negasse citra meam confusionem.
Itaque ne periclitarer amplius, ad decimam transii, secutus consiliumfeminae popularis, mihi amicissimae, quae jam diu se sperni questa erat. Ven-tum in conspectum, opes erant certae, nobilitas, frugalitas; at physiognomiaabhorrentissima, forma etiam popularibus oculis turpis, corporum inaequalitasmanifestissima, ego tenuis, exsuccus, gracilis, illa brevis ct crassa, ex familiaetiam insigni superflua crassitie. Indignitas maxima orta ex comparatione cumquinta, non tamen excitavit amorem erga illam denuo: fugacior Euro, opesPlutoni devovens.
Eodem itinere et undecima, jam olim mihi commendata, rursum in scc-nam producta fuit ab amico, secretorum meorum fido custode, qui decimamdissuaserat. Secutus sum universum ipsius ordinem: veni in conspectum,placuit persona, tectissime tamen omnia gesta. Rursum opes, nobilitas, fruga-litas, in aetate desiderabantur aliquot anni; in summa, res per illum gesta,patientia a me praestita in quartum mensem: denique responsum tulimus,videri puellam nondum satis adultam.
Jamque, exhaustis omnibus amicorum consiliis (nisi quod Mannam nun-quam sum secutus, metu, ne aeque male succederet), ego in ipso discessuIiatisbonam ad quintam reversus, fidem dedi accepique.
Habes commentarium illorum verborum, a quibus incipiunt invitatoriaelitcrae. Vides, qua dispositione divina in has veluti angustias sim compulsus,ut nobilitatem, opes, cognationem, quorum nihil in hac invenio, contemnere,cetera mediocria aequo animo sequi coactus fuerim. Susannae nomen,parentes Jo. Reuttinger et Barbara, cives oppidi Eferding, opificio arculariuspater, dudum mortui ambo, educatio, quae loco amplissimae dotis sit, ingynaeceo Starenbergico, totius regionis laudatissimae disciplinae; forma, mores,corpus attemperata ad mea, nullus fastus, nulla sumtuositas, laborum patientia,scientia mediocris regendae domus, aetas media*) animusque capax ejus, quodadhuc deest. Cum hac ex dispositione Generosi Domini a Stahrenberg pro-xime futuro 30. Octobris hora 12. coram coetu Eferdingensi copulabor, nup-tiale epulum in aedibus Mauriciae, cujus insigne Leo aureus, praebebitur.Illustrem Generositatem Tuam obsideri scio geminato luctu coque gravissimo,et qui tuum animum non mediocriter ob varias curas percellat. Id si nihilimpedimenti objiceret, summis abs Illustri Generositate Tua precibus conten-derem, ut Ipsa nuptiis meis interesset suaque praesentia magnanimitatis inme speciem luculentissimam effigiaret meque et suo vultu in adversis constan-tissimo recrearet, et ad contemnendam famam popularem confirmaret. Atquia novi obstacula, etiam cum 111. Gen. Tuae legato contentus ero. Valeet utrum exspectem per scribam significa, ut rationes hospiti constent. Efer-dingae d. 23. Octobris, tertia a meo reditu.
*) In collectione nativitatum deprehendimus Susanuam Rcuttingeriam (alias Reut-lingeram), natam die 25. Dec. 1589.