822
Vita Joannis Kepleri.
defuit, jam tamen a Platelio in crastini diei necessaria duos florenos sumsi.“ LiteraeUrsini, quae praemissas secutae sunt, datae sunt d. 14. Dec. Sobieslaviae, ubi per an-num versabatur, inde Berolinum transiit „mathematicus“ electoris Braudenburgensis.
Edidit Keplerus hoc anno librum germanicum Vom Geburtsjahr Christi, queminscripsit imperatori Matthiae, Lincii d. 25. Martii. Conscripsit Responsionem ad Cal-visium, quam 5. Febr. 1614 Welsio, ubi per aliquas septimanas morabatur, BerneggeroArgentoratum misit, ut „primo quoque tempore excudatur“, addens: Nundinis Lin-cianis per mercatores mittam ad typographum Eclogas Chronicas cum latino exemploinformationis de anno Christi natali. In codicibus Pulkoviensibus deprehendimusfragmentum inquisitionis geometricae, scriptae d. 4. Decembris „de triangulis sphae-ricis“ (v. s. p. 196 ), quam sequitur d. 7. Dec. conspectus divisionis numeri 60 in partessuas cum denominationibus illarum. Stereometriam Doliorum fine anni inceptamesse, apparet ex his Kepleri verbis (16. Jan. 1614): Cura superiori Novembri mensenovam nuptam domum deduxissem tempore tali, quando Austria , vindemiacopiosa nec minus generosa collecta, plurimis onerariis adverso Danubio missisopes suas Norico nostro dividebat litusque omne Lincianum vasis vinariis tole-rabili pretio venalibus obstructum videbatur: conveniens erat officio mariti boni-que patris familias, ut domui meae de necessario potu prospicerem. Doliis igituraliquot domum illatis et conditis, post dies quatitor venit venditor cum virgamensoria, qua una et eadem cados promiscue omnes exploravit sine discri-mine, sine respectu figurae, sine ratiocinatione vel calculo. Cum igitur
didicissem, usum hunc virgae transversalis publica hic auctoritate stabilitumet juratam illi mensorum fidem, visum est non inconveniens novo marito,novum mathematicorum laborum principium, certitudinem hujus compendiosaeet ad rem familiarem pernecessariae dimensionis ad leges geometricas explo-rare fundamentaque, si quae essent, in lucem proferre.
His addit Keplerus Julio 1615: Cum libellus iste manuscriptus per menses16 apud librarium Augustanum delituisset, commendatus illi a Marco Wel-sero, neque tamen typis excuderetur, vix tandem, Welsero jam rebus humanisexemto, libellum meum extorsi detentori postliminioque recepi. (Welserus nun-ciat Keplero (11. Febr.): „proximis superioribus diebus“ se accepisse librum manu-scriptum, nulla vero ratione se bibliopolae persuadere potuisse, ut editionem propriissumtibus in se susciperet; „etsi enim fatetur, illustre apud omnes literatos Keplerinomen haberi, negabat tamen argumentum libri plausibile et vendibile videri, latinapraesertim lingua“.
Paucae supersunt epistolae Kepleri hoc anno ad amicos datae. Ex eorum veroresponsionibus, quas hic subjungimus, apparent ea, quae cum illis egit.
Keplerum sententiam suam de M. Antonio de Dominis (cfr. vol. I. p. 659)conscripsisse, hae testantur Erasmi a Stahremberg literae: „Admodum me de-lectarunt literae tuae, Keplere amicissime et doctissime; video enim te ut philosophumanimi constantiam et firmitudinem etiam in aulicis procellis fluctuantibus retinuisse,neque mei memoriam plane abjecisse. Perge in posterum nos amare, idem de mequoque tibi pollicearis neque quicquam de meo in te amore dubites. Ea, quae deArchiepiscopo Spalatensi innuis, gratissima fuerunt; pervenit sane antea ad manus
epistola illius valde pia, memoranda et docta. En quam mirabilia sint opera
Dei, in meditullio et visceribus Italiae, coram facie Pontificis nasci et exoriri novumsidus et lumen Evangelii, quod in Germania origine natum, per dissensiones et fac-tiones curiosarum, ad salutem minus necessariarum quaestionum, nubibus obscuratumet quasi exstinctum, in ipsa Italia faces hujus evangelicae lucis et veritatis aposto-licae iterum accendi viamque harum dissensionum componendarum ostendi.“ Ilis ad-