Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
823
JPEG-Download
 

1613.

823

jungit Stahrembergius verba Calvini ex variis ejus scriptis desumta et his finem facit:Verba haec Calvini si candide et pie ab adversa parte ponderarentur, quid opus essettot polemicis scriptis virulentis, quibus charitas destruitur et vera pietas. Colamuspacem et quae pacis sunt sectemur, spiritualia spiritualiter tractantes, non in verbo-rum contentionibus tempus locantes. Finem imponam teque salvere et ad nos

re bene peracta redire jubeo et opto. Dabantur rapto calamo d. 12. Apr. 1613.

Repetiit hoc anno Keplerus diu intermissum colloquium per literas cum Maest-lino, qui ad literas Kepleri d. d. 7. Febr. (deperditas) respondit: „intelligo te inexaminando scripto D. Röslini laborare. Optima viri voluntas est, sed anne omniasatis prudenter? Sententiam, quam semel animo concepit, mordicus retinet, nec suffi-cienter rationes audit easque inter’se non comparat. Ego jam aliquamdiu a studiochronologico abstinui. Ratio: J. G. Ileerwart suis superiori anno editis novae Chro-nologiae capitibus me dubium reddidit et pene perplexum. (Quae sequuntnr le-

guntur vol. IV. p. 120.) De maculis in Sole prodierunt aliquot libelli, sed mihi tan-tum duorum facta est hactenus legendi copia, ut primi earum observatoris Fabriciiet libelli „Apellis post tabulam latentis“. Cetera hactenus comparare non potui. Egoet mecum alii hic (Hafenrefferus, Sigwartus, Zieglerus et multi ex studiosorum numero)easdem crebro observavimus, partim per tubum opticum mane, mox post ortum Solis,partim per radium illapsum, omnium primo d. 20. Maji 1612 in superiore contigna-tione templi. Ibi duas liquido vidimus maculas paulo iufra centrum. Mihi, ut pace

tua dicam, non quales in Terra sunt nubes, sed perpetuata corpora videntur.

Oram Solis non perfecta circulari linea terminari observavimus. Vidimus enim paritermagnas eminentias et notabiles hiatus, quales sunt in Terra montes et valles. Numergo et Solis corpus rudis velut Terra globus est? Certe Lunam Terrae esse similli-mam hae novae observationes ut certo asseram cogunt.(Ex literis d. d. 18./28. Apr.

1613.) Die 20./30. Julii haec scripsit Maestlinus: Literas tuas, d. d. 29. Junii (itemut priores deperditae sunt), ego 12. Julii accepi. Quid Copernicus Basileae agat (dicitMaestlinus novam Copernicani operis do Revolutionibus editionem, quam typographus Ba-siliensis Heuric-Petri meditabatur), scire non possum, quia typographus non respondit.Verendum itaque mihi est, ne ego pariter ac Ursinus tuus operam et oleum perdide-rimus. Quae de Rhetici Narratione et tuo Prodromo adjungendo scripsi, eo animofactum non est, ut typographo non petenti obtrudantur. Sed quia noveram, RheticiNarrationem jam ante aliquot plures annos in editione Basiliensi fuisse appositam,facile autem conjicere possum, typographum eandem Narrationem, utpote quae ad ob-scuriora in Copernico loca melius intelligenda plurimum conducit, haud dubio denuoappositurum esse, idcirco praemonere volui, ut eam correctius ederet descriptam excorrecto exemplari; quorum cum nullum aliud sciam, quam quod Prodromo tuo ad-junctum est (cfr. I. p. 25), suasi ut illo uteretur. Atque eadem occasione tui Pro-dromi facta mentione, existimavi non absonum .fore, si idem adderetur, praesertimpropter divinam (recte me dicere censeo, divinam) quinque corporum regulariumcum systemate coelestium corporum harmoniam, quam, quoties in eam speculationemdescendo, cum veneratione divinae sapientiae demirari satis non possum. Verum quiatibi de Prodromo aliud videtur, ego ex causis a te allatis facile etiam subscribo.Opus enim redderetur nimis prolixum et in majorem molem excresceret. Sed de RheticiNarratione res in potestate nostra libere sita non est; editionem priorem ut typo-graphus repetat, penes ipsum est, consultius tamen esset, si emaculatior quam olimederetur. In Gruppenbachianos (Gruppenbachius, typographus Tubingensis, sumtus feceratin primam Prodromi editionem) nulla injuria metuenda fuisset. Res eorum male habent;Philippi typographia de statu suo dejecta est, ipse discessit Schorndorfium.

De Roesliniano tuo scripto miror et ego fatum, sperarem tamen fore ut in tuto