1615.
831
menta tuum exemplar auxiliumque praestitum. Commentaria haec HerwartumKeplero jam anno 1607. transmisisse, diximus vol. V. p. 6 (cfr. p. 30), ibique (et an-not. 31) invenies causam dilatae editionis usque ad annum 1618, quo plane ad typumparatum fuit opus, certis vero de causis (V. 328) iterum abjectum. E manuscriptisPulkoviensibus desumtum librum exhibuimus vol. V. p. 335 ss. — Libelli contraLydiatum fragmentum exstat pag. 220, ubi legimus, „librum Lydiati Septembri hujusanni 15. sum nactus“.
Litis cum theologis (v. annum 1612) Keplerus hoc anno iterum mentionem facit,et amicorum quoque monita probant, lites illas nondum compositas fuisse. Sic scribitPapius: „Scripsi animo candido tuique amantissimo, ut a commentatione rerum theo-logicarum ad illa te studia revoces, in quibus ut hactenus excelluisti, ita deincepssubtilissimo tuo ingenio ita excellere potes, ut aemulatoribus, quotquot in universoterrarum orbe sunt, palmam possis eripere“, et Thomas Lan sius Tubingensis: „Variade Kepleri religione judicia; nihilominus longum trahit amicorum agmen et cumpri-mis vicecancellarius D. Sebastianus Faber, qui Jovis Wirtembergici est Pallas, tibimirum in modum favet.« Ipse Keplerus idem testatur scribens ad Petrum Hoffman-num, promotionem quandam ab ipso petentem: Voluntas tui promovendi mihi nun-quam defuit, at postquam a te Lincium veni, turbae me procaces, ut vocemnovo sensu usurpem, exceperunt, quarum occasione in lites etiam incidi theo-logicas excludorque hic a communione. Hinc intellige, quanta mihi facultasvel fuerit vel esse possit tui promovendi in loco, ubi idem et templi prima-rius minister et scholae inspector notam mihi publicam inussit liaereseos,propterea quod in omnibus partibus ea probo, quae verbo Dei consentaneadeprehendi, ea fugio, vel saltem protestor, quae in omnibus tribus sectis velnovitatem sapiunt vel antiquam haeresin. (Ex epistola d. Lindi d. 26. Apr.)
Anno 1617. (d. 7. Febr.) adjutorem exspectans Gringalletum haec dat Berneggero:Cum sit Genevensis cumque ad me sit concessurus, qui theologis hujus loci,coloniae Wirtembergicae, sum sudes in oculis, haud facile fieri poterit, utcujusquam Austriaci liberis praeficiatur, religionis Calvinianae metu.
Quae de fatis suis per annos 1610ss. refert Keplerus Crügero (in literis d. LinciiCal. Martii), recensuimus ad annos singulos. Iisdem literis adjungit epistolam ad fra-trem uxoris, „qui civis est Dantiscanus opificio arcularius, quem rogo ad te vocatumalloquere meoque nomine saluta et ut literas responsorias tibi credat hortare“. Adquaestionem Crügeri de locorum quorundam longitudine respondit Keplerus, se hac-tenus geographiam ultra limites astronomiae non attigisse, unam sibi esse curam, utsciat, quantum distet locus, in quo ipse vel alius fide dignus mathematicus, a meri-diano Huennensi. Quae ulterius de constituendis locorum longitudinibus affert, le-guntur vol. VI. p. 23. Criigerus respondit (Nonis Sept.), excogitasse se peculiaremmodum ad inveniendam locorum longitudinis differentiam, conjungendo usu horologio-rum Isolarium et automatorum. „Erigantur illa in utroque loco tantae magnitudinis,ut umbra Solis ostendat singula minuta horaria; prospiciendum deinde est de auto-mato horas et minuta indicante, exquisite fabrefacto, qualia interdum Dantisci haberipossunt. Automaton rectificetur ad tempus horologii solaris et extemplo capiatur iterad Elbingam“ (eligit Criigerus urbes Dantiscum et Elbingam). „In sciatherico El-bingae locato videatur, quantum differat tempus sciatherici a tempore automati: dif-ferentia manifestat quaesitum.“ De fratre uxoris Kepleri in his literis nihil affertCriigerus, sed mense Aprili 1616 narrat, affinem petere se excusari, quod hac vicenihil scribere posset, circa Pentecosten neglecta compensaturum et simul quaedampellicea missurum. „Ceteroquin valet cum uxore et liberis. Die 13. Febr. natus estipsi filius, quem ego baptismate suscepi.“ Ad modum Crügeri distantias locorum ob-