Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
830
JPEG-Download
 

830

Vita Joannig Kepleri.

stellae Veneria restituendis operam insumsisse. Ursinus operam navavit in compu-tandis planetarum motibus. Excusans se, quod non responderit ad literas Kepleri„prolixas“, refert mense Martio, exspectasse se hactenus frustra tabulas Kepleri etinterim se et discipulos suos exercuisse in calculo. Aprili accepta a Keplero refertquibus indiguerit et promittit, missurum se intra mensem „lunaria“ omnia, quae penesipsum sint, nonnulla etiam de reliquis, brevi tempore et „Martem expeditum“ tradi-turum; „tabulas anguli, quas desideras, accipe. De judicio solidissimo et matur-

rimo tuo super re praedestinaria valde mihi gratulor“. De rebus Kepleri pecuniariishaec suadet Ursinus (in literis d. d. 20. Nov.): „Si tuis rebus consultum vis, nonpotes meliori occasione, quam si Viennam cito citius te recipias, ubi simul inveniesD. Scultetum, Burghusium et G. Rodulphum, capitaneum ducatus Glogoviensis. Quo-rum in praesentia non dubito, quin tuas res melius quam unquam ante promoverepoteris.“ Hac forte admonitione motus Keplerus adiit proceres Lincianos, qui proipso intercesserunt apud Burghusium. (Cfr. IV. p. 521.)

Studia, quae hoc anno Keplerus insumsit astronomica, insunt vol. XIII. Mss.Pulkoviensiura. Deprehendimus hic Keplerum inquirentem mense Januario „funda-menta harmonica“ (V. 71 ss.), per integros menses Junium et Julium occupatum intheoria Veneris, restituenda ex observationibus Braheanis. Calculos suos extra urbeminstituisse videtur, cum in fine foliorum, quae hos calculos referunt, schedula adjectahaec habeat: „Ein gutten Tag. Was jr mit des Mairs pueben herausschicket, daswerd Ich essen vnd trincken; wol liab Ich noch Begehr den vorigen Wein. Wansnachmittag schön wäre, möchte der Sebastian bey Herrn Karl Jörgern vnd HerrnHochfeldern anzaigen, das Ich hieraussen wäre.“ Quae his de Venere disquisitionibuspraecedunt in dicto volumine, sicut etiam similia de planetis ceteris, prioribus annisconscripta sunt (cfr. vol. V. p. 6), reliqua partim auno 1616, partim annis 1622 et1624 elaborata, quibus major pars studiorum priorum corrigitur. —

(Kepleri ingenium laudans tale describit quidam Valesius (mense Augusto) illiuscorpus: Mirari profecto mecum non satis queo, quinam in tantillo corpusculo tantumsolidae eruditionis etc, lateat.)

1615. Revolutio anni. Edidi Stereometriam et Sllefjfunfl. Nata mihi filiaMargaretha Regina d. 7. Januarii. Baptisata . . . Patrimi: Freyherr von Starem-berg, Fräule von Staremberg, hat geschickht die Fraw D. Moruscha geb.Vogelsberg.

Recepto libello manuscripto (Stereometriae) consilium cepi, libellum quam-vis in magna operarum penuria excudendi domi.

In epistolis hoc anno ad Berneggerum datis refert Keplerus, urgere editio-nem Commentarii Porphyrii in Harmonica Ptolemaei Herwartum, qui exemplar grae-cum sibi commodaverit, quod desinat in capite 2. libri II., petit üt Berneggerus quaeratin bibliotheca Dasypodiana, num ibi exstet exemplar, et inquirat, quo usque continue-tur, quibus addit: „ego per Dei gratiam satis commode dego“. A Berneggero nun-ciante, idem continere Dasypodianum exemplar quod suum, paulo post petit Keplerus,ut Heidelbergae inquirat, et si ex „Ileidelbergensi patuerit, ulterius continuatum aPorphyrio commentarium, tunc omnibus modis peto, ut quod mihi deest suppleas“.Berneggerus, Heidelbergam profectus, ut exemplar corrigeret vel suppleret, rem adtypum paratam esse censuit et „typographum conduxit“. Ad haec Keplerus: Ego nonsum totus mei arbitrii, multae etiam morae praeter spem solent interjici, pol-liceri de tempore nihil possum. Exemplar, quo utor, Flervvarti est, sine cujusconsensu facere nihil possum. Ille vero sua solet excudere vel Monachii velAugustae. Sic tamen commendasti tuum typographum, ut laborandum mihicenseam, ut ejus opera aequo Herwarto possimus uti, eritque mihi inter argu-