836
Vita Joannis Kepleri.
Georgius Erasmus L. B. de Tschernembel (Tzernemel), quem visitasse sedicit Keplerus, ab anno 1595. in notitiam venerat Kepleri, petens ut conficiat tabu-lam geographicam inferioris Austriae (cfr. vol. I. p. 19 ) , paulo post (Nov. 95.) petit aKeplero, ut nativitatem suam describat astrologice („natus sum 1567. Jan. d. 26.“).Tycho nunciat Keplero (1600) „Dominus a Tzernemel, qui tibi fecit spem aliquamante quinquennium, hic Pragae est, a Caesare citatus, et forte aliquamdiu bic manebit,quod indicandum duxi, ne frustra alibi ab eo opem et promotionem exspectes.“Tschernemel inter propugnatores dicitur Austriacorum fidei Lutheri addictorum, anno1608. Posonii, quo Matthias ad accipiendum diadema Hungaricum venerat, et anno 1609.in conventu cum Mattbiae legatis Viennae habito, sic anno 1610 Olomutii apud ordi-nes Moravienses, cui alii quoque fautores Kepleri (Jörgerus, Stahrembergius) inter-fuere, acerrimum se defensorem praebuit juris praecipui ordinum Austriacorum et fideiLutheranae. Anno 1620. Genevam transiit ibique mortuus est anno 1626. — Sche-dula exstat sine nomine data jubente Keplero ad uxorem Stira d. 20. Jan. 1616, inqua haec ad iter Kepleri pertinentia legimus: „Meine vnbekante dienst vnd Gruesszuvor. Liebe Frau Kepplerin. Es batt mich ewer Hausswürtb gebetten, euch anzu-zaigen, das er biss heutt, donnerstag am Morgen alliie zu Steur verpliben, vnd jetzovon hinnen zu fuess mit eim Botten nach Enz vnd Schweitzberg raise, vermuthe, wander Herr von Tschernemel dahcimen, werde er vor Montag nit nach Ilauss khomenkhönen.“
Actionem juridicam contra matrem Kepleri integram, qualem tabulae publicaeStuttgartiae conservatae exhibent, praemisimus, quare haec tantum ex illa repetimus.Primum nuncium rei accepit Keplerus d. 29. Dec. 1615, adiit magistratum Leo-hergensem d. 2. Jan. 1616 protestans contra vim et injuriam. In auxilium vocat Vice-cancellarium Württembergicum Faber, cui nunqiat, matrem ad se cum fratre Christo-phoro venisse, filii auxilium imploratum d. 13. Dec. 1616. Aestate anni 1617 abiitKeplerus cum matre Lincio in 'Wiirtembergiam ibique manebat usque in autumnum.
Ex epistolis anno 1616 datis acceptisque haec desumsimus. Petrus Criige-rus Dantisco nunciat Keplero Aprili, gratias agens pro „donato exemplari Stereo-metriae“: „de distractione exemplarium verba feci ad bibliopolas nostros, sed non audenttecum mercari, quod pauci sint, quibus vendere talia possint. Et verum est, quae-cunque in mathematicis scripta solidiora eduntur, si unum exemplar habet mathe-maticus Daudscanus, alterum Regiomontanus, tertium bibliotheca Regiomontana, quar-tum nobilis quidam Borussus Niewieschinsky, praeterea nullum exemplar in tota Bo-russia divenditur. Bibliopola noster praeterito autumno unicum exemplar tuae Stereo-metriae Francofurto accepit, quod quia ego non emerim, adhuc vendere nequit.“Reliqua quae insunt his literis, sicut etiam Kepleri responsionem d. 17. Junii praemisi-mus ad annum 1615.
Ex epistola L. B. Erasmi a Stahremberg, d. 16. Maji: Quod serius respon-deam ad binas tuas, id occupationibus solennium baptismatis filiae recens natae per-agendis tribuas. D. Aulberi novi egregias dotes et satis dignum eum judico, cujuscurae et prudentiae nobiles adolescentes committam. Memini non ita pridem Tscherne-melium Aulberi conversationem et familiaritatem flagitasse, procul dubio filio de fideliet satis idoneo morum et vitae gubernatore sollicitum. Quid autem nunc mentis sitTschernemelius ignoro. De patruelibus et ex fratre nepotibus, quorum adventus ex-spectatur, certi nihil statuere possum, excusatum igitur me habebis, quod nihil certipolliceri nunc audeam et Aulberum meo nomine salutabis, quem alias ut virum doc-tum et politicum amo satisque dignum judico ad ejusmodi functionem. Vale mi Kep-lere et reditum felicem et faustum ex animo precor.
Primum hoc anno literas dedit Keplerus Vincent io Blancho (Vol. V. p. 58),