Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
837
JPEG-Download
 

1616 .

837

respondens Idibus Aprilis 1616. ad illius literas d. Jan. 1615, nimia Keplerum laudeonerantes: Video, Exc. Tuae me esse ignotum, dignitatem enim mihi tribuis,qui literas unice tracto, nullas politiae partes, unde dignitates sperari possent,unquam attigi. Humanitatem in ceteris colo, in me quod hic jactem non in-venio. Voluntas mihi promta est, gratificandi omnibus philosophiam amanti-bus, quamcunque fortunam illis turbulentus iste vitae cursus indulserit.

Te, quisquis es, oro atque obsecro, tam exquisito verborum apparatu, tantislaudibus abstineas, neque pessimum exemplum inter philosophos statuas, tibivero persuadeas ipsi, me sive inferior sim tantis cncomiis, vehementer iisoffendi, sive par in minima re, tamen ab iis metuere sinceritati philosophandiipsique adeo pietati, ne dum propter cognitionem operum divinorum nostrasipsorum commemoramus audimusque laudes, laudum verarum, quae sapientis-simo tantorum operum auctori debentur, obliviscamur. Res ipsa quam petissi cum tot blandimentis comparetur, pudendae parvitatis est etc. Deinde refertKeplerus Blancho, quae annis 1614 et 1615 in astronomicis perfecerit, aestate anni1614. operam insumsisse in motibus Veneris restituendis, succesisse anno 1615. inMercurio, potissimam vero anni partem consumtam fuisse „in geometricis contempla-tionibus et Stereometria, ut typographum, qui recens huc accessit, materia magispopulari meisque sumtibus juvarem essetque mihi in posterum praesto.“ Blanchiliteris instigatum se lunares speculationes resumsisse, totam Lunae hypothesin niticausis physicis et minimum ab hypothesi Tychonica differre in effectu. „Duplex estin Luna inaequalitas: una sui juris ut in planetis ceteris, altera menstrua, quae, utLuna ipsa incenditur exstinguiturque, sic ipsa ab apogaei nodique circumactu perphases Lunae vel excitatur vel evanescit.“

Joannes Papius, die 30. Julii acceptis Kepleri literis, haec respondit: „praegaudio propemodum exsilui propter constantiam amici summi in me amando. Unatccum mihi permolestum est, divinum tuum ingenium non in speculationibus gravis-simis, quae ceterorum fere hominum omnium ingenia excedunt, esse occupatum, seddistineri calculationibus, quae industrio atque in tuis istis studiis mediocriter exer-citato homini potius committendae essent. Chorographia, quam 111. proceres postulant,etiam plus molestiarum habet in peregrinando et delineando, sicut ante multos annosperspexi et cognovi ex b. Apiano, cum is Bavariam ederet, quae ab omnibus geo-graphis mirifice collaudata fuit. Faxit Deus, ut ejus axgipeiav superes. Gratiam tibi

habeo, quod aperuisti viam, qua paradoxa tua physica possim accedere. Deus

tibi ad Epitomen tuam otium, vires corporis atque animi largiatur et ad perfectamOpticam atque Catoptricam. Lectu jucundissima mihi fuerunt, quae ex nova refor-mata tua physica addidisti, praesertim de usu partium. Fel et lienem non esse emunc-toria, sed officinas necessariorum humorum fellis et sanguinis arterialis ante 10 annosin publica disputatione docui etc.

Florianus Crusius (cfr. vol. I. p. 660) gratias agit d. 29. Julii „pro missisliteris“ (datis alteris d. 21. Nov. 1615, alteris d. 27. Febr. 1616). Refert Keplero seex quo Lincio abierit (Papius Keplero haec de Crusio retulerat: pro filio habui Flo-rianum, qui triennii spatio domi meae id est consecutus, quod fortassis in omni vitasua absque mea institutione non cognovisset. Improbo quidem ejus consilium, quodnon aliquid dedit tempori et non diutius commoratus fuit Lincii), Ratisbonam, Ingol-stadium, inde Monachium, Augustam et Ulmam se contulisse, postea Tubingam venisse,ubi propter caritatem annonae et quod nullam conditionem manendi commodam nan-cisci potuerit, Argentoratum d. 17. Julii discesserit. „Hic jam vivo ut solent illi vivere,qui in locis, ubi annonae caritas viget, parum pecuniae habent. Nihilo minus tamen,ut mones, strenue coeptum studium-.urgeho, nec ante desistam, quam scopum quem