1616 .
841
Satis de hoc adeoque nimium. Vale Charissime D. Praeceptor mequeamare perge. Scripsi dudum, conclusi 12./22. Decembris 1616. Lincii.
Ex. Tuae
officiosissimus
J. Kepler.
Ad ea, quae scripsit Maestlinus de „chronologicis“, respondit Keplerus in bisipsis literis: Valde mihi gratulor, ea et pervenisse ad te, et tibi curae esse.Censura multo erit gratior. Praevideo aliqua, quae sis desideraturus, mode-stiam se. in conjiciendo de locis Scripturae obscuris. At dummodo ultrulevem admonitionem, an hoc et illud acciderit textui, non progrediamur, inuniversum stare nos velle dicamus textus sententia, puto aliquam esse utili-tatem hujus audaciae, ut qua praeveniuntur multorum cogitationes multo pro-faniores, qui ob dissonantiam numerorum totam scripturae auctoritatem habentcontemtui, quos multos Pragae vidi et ad mentem revocavi, ostensis occasio-nibus, quibus vel memoria labi, vel textus corrumpi potuerit.
Quae fuerint studia illa chronologica, nihil certi habemus quod dicamus. Interea forte quaerenda sunt, quae vol. IV. a p. 128 in 140 exhibuimus.
Num Calendarium, quod Keplerus hoc anno perfecit, Tubingae typis excudipossit, Straussio inquirendum mandavit, qui mense Octobri 1616 nunciat Keplero, ex-quisivisse se ex typographis Tubingensibus, num Calendarium Kepleri typis describerevellent. Sed hoc responsi se tulisse, non tam exiguo temporis spatio imprimi posse,cum quoque aliqua temporis pars praeterlabatur, dura exemplar Tubingam mittatur.— Calendarium in annos 1616, 1617, sicut alia priorum annorum nobis non contigit in-spicere. Decretum ordiuum Austriacorum, quo Keplero honorarium pro Calendarioin annum 17. adseriptum est, supra exhibuimus.
Quae de Stereometria medicus Francofurtensis I. H. Beyerus Keplero scripsit,leguntur vol. V. p. 614.
In praefatione ad Ephemeridem anni 1617, data Lincii Cal. Oct. 1616, ex-cusat se Keplerus, quod Davidi Fabricio, „amico urauico“, inde ab anno 1608 nonresponderit. Jocans magnetis lingulam, quasi per spatium inter Lincium et Ostelam,ubi Fabricius pastoris munere fungebatur, fata sua mmciantem „per longinquum hococcultae virtutis commercium“, fingens, causas silentii diuturni affert „dolorem, luctum,mortem, orbitatem, bella et lites, migrationem et miseriam“. Crudelis, pergit, quisilentium meum, sub quo ceu ligamento quodam vix aegre coalescebant mentisvulnera, publicis machinis admotis (in prognosticis Fabricius Keplerum silentemad respondendum hortatus erat) nisus es expugnare linteaque cicatricibus non-dum obductis revellere. Verum non est suspicax charitas; ignarus aegritu-dinum mearum fuisti, veniam meretur amor noster, quam non aliter me tibiprobare possum indulsisse, quam si ad publicas tuas provocationes publicequoque respondeam, quod ante editionem hujus Ephemeridis commodo meofacere non potui.
Jam Keplerus examinat ea, quae Fabricius in prognosticis suis, ipsum allocutus,dixerat. Intactum, ait, Fabricium praeterire, quod ipse praestautissimum in profectuin scientiis judicet, „penetrare ad genuinas causas motuum“, praeferre illum progno-stica et judicia genethliaca et tabulas efflagitare in eorum tantum usum, „utcunquephilosophia habeat“. Dein excusat Keplerus errorem suum, quod Solis maculam „proMercurio sub Sole habuerit“. Ad revocationem me videris vocare solennem etpublicam. Non exspectavi te, Fabrici. Monuit me bonus quidam genius, ut