Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
842
JPEG-Download
 

842

Vita Joannis Kepleri.

hanc deformem necessitatem sponte mea praeverterem, primam atque literasApellis tuique una filii libellum (de maculis solaribus) legerem. Quid? Tunefidiculis opus esse putas ad confessiones hic extorquendas inter eos, qui nonpro gloria, sed de veritate certant? Nam quod publicam hujus agnitionissignificationem non dedi, causa est quia locus illi non fuit alius nisi hic ipse.Librum peculiarem hoc vili argumento scribere, id fuit insanire. — Dum ais,esse lynceos, qui homines et animalia in Lunae globo degere affirment, quianullum novi, qui hoc affirmet, nec etiam eo usque se porrigit subtilitas tele-scopii, hinc cogor suspicari perstrictam esse Dissertationem meam cum NuncioSidereo (II. 497). Atqui non affirmavi, me talia videre minuta, sed ex iis,quae vidi majuscula sane, comparatis cum iis, quae hic in Terris fiunt minu-tissima, audacia sumta ratiocinandi quaesivi joci liberalis et philosophici oc-casionem, ut praedixeram in praefatione. Maculas Solis a filio tuo longe anteApellem visas, si harum vindiciarum satagis, et testatus sum Pragae multiset testor etiamnum. His iterum jocans addit Keplerus, rediens ad errorem suum deMercurio viso in Sole: etiam filius tuus suum mihi cedat honorarium, quia Solismaculas prior ipso detexi idque ante inventum telescopium belgicum; ut qui-dem passim in delubris obvium est observare has Solis maculas, quod Ratis-bonac in templo cathedrali anno 1013. multis ostendi. — Quod Metius, in-ventor telescopii, pollicetur instrumentum, quo literas ex intervallo trium mil-liarium legere possis, id pulchrum ausu, impossibile factu puto. Non vidithomo aut non percepit demonstrationes a me proditas. Unciales literas re-praesento facile, sed illas, quae non distant multo plus a vitro quam vitrumab oculo. . . , . Lego tamen et ipse literas ex intervallo trium milliarium,sed inscriptas horologii circulo, pedales et cubitales existentes, nec nisi diis

faventibus Junone et Phoebo. Revolutionem macularum solarium statuis

13 mensium, perinde ac si sit in aethere proxime sub Sole orbis aliquis can-cellatus quasi seu contextus infinita macularum serie, cui tribuis motum diur-num 57' et quod sequitur hinc, evolutionem seu apocatastasin annorum 30.Solertiam agnosco tui ingenii, diligentiae vero et laboris irriti me miseret.Non satis, Fabrici, circumspexisti circumstantias omnes, oblitus es, motummacularum in medio Solis corpore velociorem esse quam in marginibus; ni-mium facilis es in comminiscendis orbibus et mole hypothesium: crebram hancin meis epistolis querelam invenies; famam in astronomicis hypothesibus emen-dandis hoc vitio prostituimus. Nihil hic reliquum tuis vel meis curis fecitaccuratissima Galilaei diligentia, cujus epistolas ad Marcum Welserum italicoscriptas idiomate suadeo diligenter perlegas; dignae omnino sunt, quae etlatine legantur.

De conjunctione Saturni et Jovis (Dec. 1G03) litem moves non neces-sariam super uno scrupulo, quo tibi ipsi totique adeo scientiae praejudiciumcreas imprudens. Si non prius sunt edendae tabulae, quam unicum minutumassequamur, nunquam edi poterunt neque tuae, quas ostentas, nec meae, quas

tantopere efflagitas. Sed nimirum id egisti, ut a me responsionem hanc

exprimeres sciresque, quae spes esset tabularum, quo loco astronomia, utqueper indirectum lectoribus commendaretur mirabilis certitudo et consensus tuimeique calculorum inter se et cum observatione mea, quem ego consensumnon tam ex meis observationibus, non etiam ex tuis, non denique ex poste-riorum, quam ex Braheanis aestimari velim, eoque Ephemerides meditor adannos 30 exactos, meditor et calculum observationum Braheanarum omnium.Interim si recte mones, diffidendum vitae, demus igitur operam uterque, ut