Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
845
JPEG-Download
 

1616. 845

tibi decerni potuit. Petenti namque datur. Quando vero ad vos ascendero aliam viamtibi monstrabo, qua nostrorum benevolentiam demereri possis etc.

Wackherum his adiit Keplerus anno 1618:

Annus jam circumagitur inchoatae tuae in me novae benevolentiaeliberalitatisque, cujus exacti rationes Tibi [explicabo, ne silentio diutino cau-sam praebeam suspicandi, tanti Viri memoriam mihi excidisse. Ut primumFraga domum redii, ad Tabularum et Ephemeridum opus redii, utque sumtusad Ephemeridas duorum annorum expedirem, vile et Calendarium cum Prog-nostico scripsi, quod paulo admodum honestius est, quam mendicare, nisi quodsic honori Caesaris parcitum, qui me in solidum deserit, ut per ipsius man-data camcralia, quantumvis crebra et recentia, mihi fame perire liceat. Ephe-meris anni 1618. excusa fuit novis meis typis, Francofurtum vero non ad-venit tempori. Ea absoluta coepi ad anni 1617. Ephemerida cum prolcgo-menis excudendam animum applicare; sed cum matrem meam domum prae-misissem (v. s. p. 836) postulabant ipsius negotia et mea pietas, ut interpositacommodo loco mora operibus meis, ipse subsequerer, —

Quae de Ephemeridum editione cum Mingonio egit, leguntur ad annum sequen-tem. Quod ad matrem Kepleri attinet, iis quae 1. c. diximus haec adjungimus exliteris ad Maestlinum d. 5. Sept. et 22. Dec. 1616 datis desumta. In prioribus legimus:Tabellarium ad D. D. Besoldum et Straussium ablega et quia tarde revertiturtabellarius Tubingam, rogo apud Besoldum instes, ut literas tuas cum suis(in causa forensi) per celeres ad me vel qua via brevissima potest transmittat. —Die 22. Dec. scripsit Keplerus: Literas tuas legi magna cum voluptate. Etsivero his adjunctae fuerunt literae meorum, quibus pericula continebantur etcalumniae sceleratissimae, et potentia adversariorum et cursus justitiae inter-cisus, quibus tragicis narrationibus animus abreptus vix ad respondendum serecolligit: tamen quia mittendus est tabellarius, piaculum videbar commissurus,si nihil responderem. (Venit interea frater meus cum matre, itaque non aliotabellario opus habui.) —

Quae insunt codicibus Pulkoviensibus 'studia Kepleri astronomica hoc annosuscepta, ex parte leguntur in voluminibus praemissis. Meuse Martio pluribus inquisivittemporis aequationem, quam inquisitionem, inscriptam De temporis aequationeplenaria et motu octavae sphaerae exhibuimus vol. VI. p. 78 ss. MenseAprili plurimum operae consumsit in computandis eclipsibus, praecipue annorum1588 et 1590, his calculis finem faciens: Plurima inde discimus. Primo celeritatemin ipsissima oppositione. Nam frequenter et in nonagesimo et in meridianoest observata a fixis, extricentur ergo parallaxes utcunque et separetur illaacceleratio, quae est ex anomalia. Secundo quantitatem umbrae in transitueamque gemino quamvis coincidente modo, et per celeritatem seu motum hora-rium, et per fixas; oportet autem metiri a prima obscuratione ad primamemersionem ex umbra, vel a prima immersione ad finem eclipseos. Tertio:hinc discimus etiam Lunae altitudinem et per consequens parallaxin, seu perfixas, seu per inventam diametrum umbrae. Quarto: A principio ad immer-sionem, seu ab emersione ad finem discimus diametrum Lunae, consentienteobservatione morae ad diametrorum discrimen aestimandum et duratione soliuseclipseos ad aggregatum. Quinto probatur aequinoctium Tychonicum seu

motus Solis. Haec successive omnia.Jam repetito calculo exclamat Keplerus:

Nisi error alicubi commissus, admirabile quippiam hic exorietur. Nam abhora 8. 30^' per horas 3. 23' horarius est 31' 2". Hinc per horas 2. 34^'est horarius 39' 15" Vigilate mathematici, quid hoc rei novae?