844
Vita Joannis Kepleri.
buisset, probatis, salarium de suo aerario adjiceret, locum habitationi meaeidoneum Lincii decerneret, omniaque, quae ab augustissimo antecessore pro-missa erant, confirmaret, utque mihi primo quoque tempore exsolverentur,iteratis mandatis urgeret. Quorum ego mandatorum effectum exoptatissimumdum exspecto, spe optima suffultus, tantum mihi virium ingenii, tantum inlabore patientiae accessit, ut quamvis mutatione loci difficili, solitudine domus,itineribus, denique morbo diuturno non parum temporis perderetur, tandemtamen eo usque ex profundissimo speculationum et computationum pelagofuerim eluctatus, ut restitutis motibus omnium planetarum animum ad scri-bendas Kphemeridas annorum 30 praeteritorum et 50 circiter sequentium ad-jicere, primamque istam in annum 17. computare et sic specimen surgentium
Tabularum Kudolphi exhibere potuerim. Certo promittere ausim, si vel
solum ea, quae duo Imperatores jam dudum mihi ad haec studia perficiendadestinarunt, aerariorum praefecti, ad quos devolutae sunt istae largitiones, sinemora exponerent, non defuturos mihi adjutores, unum ad calculandas observa-tiones Braheanas, alterum ad computandas reliquas Ephemeridas eodem exemplo,quod ipse in praesenti Ephemeride praeivi, tertium ad descriptiones necessa-rias, ad correctionem typorum et delineationes: quorum operis ipse sublevatusad absolvendas et emendandas tabulas, ad adornationem demonstrationum, adconceptionem et dilucidationem textus, ad lectionem denique librorum, anteain hac materia scriptorum, totum animum applicare et pulcherrima ista duoopera, totius orbis doctorum hominum votis expetitis, Tabulas praecipue, quo-rundam importunis et pene contumeliosis expostulationibus efflagitatas, intratriennium vel quod minus est in solidum absolvere et accedente Braheanorumhaeredum consensu publicis etiam typis exhibere possim. —
Lectorem appellans dicit Keplerus: Cum haec Ephemeris absolveretur, jamtertius ab exacto ejus anno mensis agebatur, currente anno ejus Ephemeridis,quae hanc sequitur, per semestre venalis. Admonendus igitur fuit emtor, de-cretum mihi, primo quoque tempore perficere et tertiam in annum 1619. eadem-que uti ratione per subsequentes annos: itaque de iis, quae in usus cujusqueanni coemet, ligandis vel asservandis commodo quisque suo statuat. Quo minusautem jam statim aliquot annorum futurorum Ephemerides simul edam, causashabes in prolegomenis (VII. 492 ss.), itaque te velim credere, moram hanc meam
commodo Ephemeridum ipsarum interponi. Nimirum veris planetarum
motibus nunc demum inventis, abripit me occupatque divinissimae contempla-tionis harmoniarum coelestium voluptas ineffabilis. Itaque si libros Aristo-telis de Coelo, si Platonis Timaeum, si Harmonica Ptolemaei et Porphyrii,manca omnia et ipsorum auctorum confessione ad imum gradum consistentia,hactenus in pretio habuerunt academiae et bibliothecae, existent etiam nunc,qui philosophiae de hac parte, nobilissimis inventionibus exculta, gratulentur.
Quae supra Keplerus de salario aulico et de subsidiis imperatoris ad alendosadjutores spe animoque impletus supplicibus verbis exprimit, ea non ad votum succes-serunt. Adiit quidem viros in aula caesarea graves, illum quem ipse dicit baronemde Meckau, medicum caesaris Mingonium, veterem fautorem Wackherium, J. Hart-mannum L. B. Enenkelium, parum autem profecit. Exstat responsio Enenkelii (d.Viennae d. Matthaei 1616), in qua legimus: Recte neque ingratum fecisti, quod literistuis me compellare voluisti; hac nempe ratione comparavisti tibi amicum, qui rescribet,et typographo tuo patronum, qui de laboribus illi prospiciet. Petitio tua statibusnostris oblata est, sed quia modestior fuit, neque aliquid abs te flagitatum, nihil nunc