Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
848
JPEG-Download
 

848

Vita Joannis Keplen.

sent venderent. De librariis nunciat Crusius: Argentinae Calendarii tui exemplariaprocul dubio multa possent vendi si adessent, et nostros bibliopolas proxime futurisnundinis coemturos scio et duplicato pretio hic vendituros, is enim eorum mos, utomnia tua scripta cariora praetendant, eo quod ipse propriis pleraque sumtibus ex-cudi cures. — Ilebenstreitius Ulma refert, 50 exemplaria Ephemeridum Tambachiose misisse. „Ulmani Mercurio nunciario quam literario plus favent, et incidimus nosin mercatores seu negotiatores librarios monetae non optimae, adeo ut cura opus esseputem, quo pro calendariis accipiamus pecuniam; aliquot tamen exemplaria servaviego, pro quibus quod aequum est numerabo. Gratias etiam maximas ago pro nuper-rima Ephemeride; utinam promissam informationem videre possim etc. In scheda(s. d.) inserta Mss. Pulk, legimus: Weil ich die Kay. Besoldung zu Linz nitgehaben mag, vnd meine Bücher selber verlegen mucss, wöllches einen grossenVnkosten erfordert, als möchte mir auff zwen Wege etwas geholffen werden,l)mit Confirmation meines hievor erlangten Privilegii vnd Erlengcrung desselbenauff das Buch Ephemerides (wöllches langsam abgehet) auff 30 Jar. Itemdas ich mit solchen meinen aigenen Büchern, die ich gemacht vnd aussgehenlasse, wan ich sie an gelegene Ort verschickhe, den gelehrten vmb einen leid-lichen Pfenning mitzutheilen (weil sonderlich Irrer Mtt. Namen hierdurch ge-ehrt vnd dero Lob erweitert würt), zollfrey seyn möchte, doch das ich auffErforderung schuldig sey zu erweissen, das nichts frembdes darunter. 2) MitErtheilung einer Herrenpfründ auff dem Kloster Nellingen ... v. s. p. 829.

Martio mense advenerunt literae Roffenii, quibus invitatur Keplerus, ut inlocum mortui Magiui Bononiam succederet; cal. Maji respondit Keplerus, oblatummunus recusans (v. s. p. 662). Die 16. Aug. refert Keplerus, observasse se deliquiumLunae Lincii in arce Caesarea, praesentibus aliquot proceribus et Vice-Capitaneo.Paulo post adiit Thomam Mingonium, medicum imperatoris, auxilium petens in an-gustiis pecuniariis, qui (Sept.) respondit, moturum se omnem lapidem apud omnes, utKepleri „justissimae et honestissimae petitioni“ satisfiat, dum aula Pragam redierit(„Caesar non est Pragae, sed Brandais recreationis causa manet“); data prima occa-sione acturum se cum Cardinali (Khleselio, cfr. vol. I. 660). Novembri haec sub-secuta sunt: Negotium Dom. Tuae remissum fuit ad cameram aulicam* et ego pluriesfui apud D. a Polhaim, ut praecipiatur teloniario Linciensi solutio 300 fi. Dictus aPolhaim est bene informatus. Curabo ut transmittam I). V. literas Caesaris. Interimego accepi responsum a quodam amico, qui Pataviae degit, ipse emet a D. V. multaexemplaria Ephemeridum, dummodo conveniatur prius de convenienti pretio sub qui-busdam conditionibus. Necessaria prius erit facienda conditio aliqua, qua D. V. etemtori, qui multa millia florenorum exponere velit, consulatur opportune. Praetereavellet libenter eam partem Ephemeridum videre, quae discursus et res philosophicascontinet, ne fortasse a theologis aliquod impedimentum et damnum emtori inferatur.Nam in Italia sunt quidam limites philosophis conclusi, extra quos catholicus nonpotest jure exspatiari, et justissimas ob causas. Transmittenda itaque est illa parsvel saltem argumentum capitis una cum conclusione, ut facilius possit per postamtransmitti. Emtor etiam vellet libenter scire, ad quot annos futuros extendenturEphemerides et quot folia continebunt et quanti divendetur unum folium, vel prosingulo quid petat Dominatio Vestra. Mature cogitet D. Vestra et rescribat ultimumpretium et conveniens, quo divendere posset dicta exemplaria, id est singula, ut possitnumerari statim pecuniae pars conventa. Interim ego Dominum camerae praesidemsollicitabo, ut expediantur literae Caesareae ad telonarium istum Linciensem.

Ad haec respondit Keplerus tiue anni:

S, P. D, De Ephemeridibus quae sunt necessaria scribam, usus ea