Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
849
JPEG-Download
 

1617.

849

brevitate, quam tua mihi praeit epistola, ut rebus necessariis et tempori con-sulatur.

Prima Ephemeris nondum est excusa, quae est de anno 1617. currente.Praemittitur dedicatio S. C. M“, in qua indicatur, quid restet laboris, utastronomiae restauratio, a Tychone Brahe incepta, absolvatur. Succedit ex-plicatio fundamentorum calculi, in qua ostenditur, quibus in punctis calculiastronomici a Tychone discedam; coelum an Terra moveatur, hoc loco nonquaeritur, utriusque quidem sententiae pro re nata fit mentio semel atqueiterum, sed ea tantum historica vel hypothetica, non assertiva. Hic jam duaepaginae sunt excusae. In fine examinatur dogma Dav. Fabricii, astronomiFrisii, de ampliatione diametri Lunae in eclipsibus luminarium, et hac occa-sione respondetur ad alia quaedam objecta ejus, praesertim quod mihi ex-probravit, me non vidisse Mercurium in Sole, sed maculam. Ultima ejus ob-jectio fuit de motu Terrae, quem ille rejicit dictis scripturae, et me subsan-nat, quod miser Josuas cogatur nunc demum discere, non Solem, sed Terramstetisse. Hic ego non quidem dissimulo, me motum Terrae defendere, quemsensu philosophico et jocose appello Cor et Animam meam , et sine responsoablego ipsum, asserens, indignum esse, his argumentis cum astronomo con-tendere, quod propter delusionem usurpatam ne theologum quidem deceat.Et quia per ferias natalitias forte nihil excudetur, possem interim a I). TuaNobilissima moneri, an hic quid sit mutandum. Alterum caput feci explica-tionem novae formae Ephemeridum, estque loco instructionis in aliis Ephe-meridibus usitatae; in hac parte prolixe disputo contra morem addendi horaset minuta ad unumquemlibet aspectum Lunae cum planeta, et hac occasionedico aliqua contra doctrinam electionum, modeste tamen et cum exceptionenaturalium, ut in medicina etc.

Ephemeris quaelibet habet paginas 4, prima fere impletur descriptioneeclipsium. Ephemeris anni 1617. habet A, B, C, D, et spero brevi absolven-dam. Ephemerida anni 1618. habes jam, ea absolvitur paginis E, F, G, H.Ultra nondum est progressum. Jam accingam me ad Ephemerida anni 1619,quae habebit I, K, L, M. Et absolutis tabulis, quae interim surgunt, scribamsi vixero alias consequentes usque ad annos 50 futuros, addam et 37 annorumexactorum, sed breviores, et adjungam observationes meteorologicas ad diessingulos per 23 annos, et si fieri poterit sique per haeredes Brahei licuerit,apponam etiam observationes coelestes.

Sunt autem mihi de Ephemeride anni 1618. in promtu 400 exemplaria,sed habeo Francoforti et Noribergae jam distributa. Augustae habet Willeriusad 20, quae posset in Italiam mittere, praeterea nullus mittet., (nil sequitur.)

Quae respondit Mingonius ad has Kepleri literas, ea referenda snnt ad annumsequentem. Interim Keplerus planetarum motuum vestigia persequebatur, quamvis multiscircumventus turbis (mortuae filiae, mater in inquisitione); Mss. Pulkoviensia longio-rem exhibent disquisitionem motuum Mercurii (Octobri), „ex qua duae Ephemeridessunt computatae“.

Privignae mors et matris res forensis impulerunt Keplerum, ut in Wiirttem-bergiam proficisceretur. Refert ipse Wackhero de hoc itinere: Impulerunt megeneri mei literae, quibus mihi mortem uxoris acerbissimam sibi liberisque tribuscommunibus nunciavit, per omnia sacra obtestans, ut filiam sibi meam, annosjam 15 habentem, ad breve tempus concederem. Sic igitur Octobri mensecum filia profectus sum adverso Danubio (15. Oct. Passavii observavit statum

Opera Kepleri VIII, 55