1617. 1618.
851
Austriae: Cura laboriosae non minus quam sumtuosae sint editiones hujusce-modi, ex una parte solitudo, ex altera tenuis res mea, difficillima feceruntprincipia pepigique necessitate compulsus cum bibliopola Augustano, ut exem-plum Epitomes hujus ederet suis sumtibus, quod et se facturum recepit et Epito-men hanc nundinarum Francofurtensium catalogo ante duos amplius annos in-seruit. Commodum autem supervenit nobis typographus, quo praesente mihi cor-rectione typi et multiplici relectione speravi me perfectiora et emendatiora omniaexhibiturum. Atqui contra bibliopola meus gravari, quod Lincii sumtus essentfaciendi et majores et importuno loco, neque tamen remittere mihi pactionem,neque juri suo de libello excudendo renunciare, factumque cunctationibusvariis, ut haec solius doctrinae sphaericae editio nec inciperetur ante sesqui-annum a pactione nostra et incepta ultra annum alterum traheretur, adeoque,nisi partem sümtuum ipse suppeditassem operasque quam potui commodissi-mas conduxissem, imperfecta etiamnum exstaret editio.
1618 . Mortua filia Catharina. Scripsi et edere coepi Harmoniam.Die 8. Martii animo concepta proportio temporum periodicorum ad proportio-nem intervallorum, die 15. Maji calculo comprobata est.
Harmoniae liber IV. c. finem anni excusus est. In libro V, scribit KeplerusBlancbo initio meusis Decembris, tarde progrediuntur operae; accipe hic primumejus folium idque cum bibliopolis communica. Tradetur totum opus biblio-polae Francofurtensi distraheturque inter bibliopolas, qui postea pretium inimmensum intendunt. Non connivere possum, ut recudatur opus in Italia, nondivenditis iis, quae exstant in Germania, nisi me ipsum impensis, quas mag-nas sustineo, privare velim. Praestaret, jam statim per mercatores Italicosaliquem numerum in Italiam deportari, intercedente praesente pecunia autsponsione idonea. —
In fine libri V. Harmoniae legimus: Absolutum est hoc opus die 27. Maji,revisus vero liber V. (interim dum in eo typi progrediuntur) 19. Febr. 1619.
De sculpendis figuris ad Harmoniam pertinentibus egit Keplerus per literas(partim deperditas) cum Schickardo per menses Januarium, Martium, Octobrem etDecembrem.
Prognosticum in annos 1618 et 1619 (cfr. vol. I. p. 481 ss.) obtulit Keplerusordinibus Lincianis, qui pro „dedicirten vnd verehrten Calender“ Keplero d. 5. Jan.50 florenos concesserunt. — Sidera observabat Lincii diebus continuis a 1. Sept. usquead finem anni; cometae tum tres in coelo apparuerunt. Primum conspexit d. 1. Sept.,secundum d. 20. Nov., tertium die 29. Novembris. Per literas egit Keplerus hoc annocura Pisano de opticis, cum Mingonio (v. s.) de salario; Mingonius mense Maio scribit:.„Poterit Dominatio Vestra Lincii 100 fi. recipere, quos, post multos am-bitus et preces a camera aulica ad austriacam projectus, tandem a ministris saliumin magnae amicitiae et gratiae signum recepi. In nostra aula dea nummonia satisangustas habet manus et voraces, ita ut aliquando ante receptionem evanescat velabsumatur beneficium. Exemplaria (Calendarii) omnia, quae mihi transmisit, recepiet S. M. et reliquis aulicis consignavi nomine Dom. Vestrae. — His Junio addit Min-gonius: Pecunias scripserunt quaestores pro salario aulico, cujus solutio apud istoscamerae ministros habetur pro maxima gratia. Eo devenimus, ut promeritam merce-
dem adscribamus beneficio. Dolui ex corde quod D. V. eo angustiarum fuerit
redacta, ut ad regem Angliae et exteros statuerit transmittere opus imprimendum(Harmoniam) etc. (cfr. vol. V. p. 57). Literae Kepleri ad Mingonium desunt. CumRemo, Crusio, Besoldo et comite Alerani (Blancho) disputavit Keplerus de Harmonia
55*