Vita* Joannis Kepleri.
852
et Epitome, nee non de rebus a3trologicis, Juliano Medices thema astrologicum con-fecit, quod a Septembri in Novembrem inter utrumque pluries discussum est.
Ex his epistolis ea desumsimus, quae ad Kepleri studia et vitam pertinent.Remo, qui nunciaverat, se „pro medico et mathematico Caesareo acceptum esse“atque inter alia quaesiverat, quo statu essent observationes Tychonicae, respondit Kep-lerus (Dec.), gratulari se non tam Remo, quam astronomiae et sibi ipsi, qui promo-tore in aula salarii sui suffultus sit. „Nam hactenus aut soli mihi laborandum fuit,aut si calculatorem ascivi, quandoque impensae fuerunt faciendae de meo, cum nihilex aula solveretur.“ Dein explicat Remo calculos per logarithmos absolvendos, quosdicit „felicem calamitatem tabularum Rudolphinarum“. Reficiendas videri has tabulaset ad logarithmos accommodandas, canone logarithmorum prius exactius computato.Ad dubia Remi, num possit Solis lux ad stellas fixas pertingere et an detur orbisstellatus, respondit Keplerus, demonstrare se ex necessariis, cavum esse spatium, inquo planetae, fixas exterius convectiores invicem; quo usque illae spargantur, se nondisputare, „ex sensibus solum analogiam vexo, sed dulcem et multiplicem; infinitumrationibus metaphysicis impugno“'.
Blanclium interrogat Keplerus, num Harmonia in Italia possit esse venalis?Habet, inquit, sententiam Copernici, qui Terram facit mobilem. Si lis ei intendi-tur, posset occupare advocatus aliquis libri, illam non poni nisi alternative,scilicet juxta Tychonis Brahe hypotheses, qui Terram facit stare, Solem moveri.Mihi quidem indultu privilegii lex est fixa: ne quid contra catholicam. Verumrogati super hoc consiliarii aulici Caesaris catholici negarunt videri contra catholi-cam, quod naturalibus rationibus salvis superioribus et supernaturalibus dispu-tatur de motu Terrae, licet haec sententia nuper (anno 1616. Cfr. vol. I. p. 56)notata fuerit aliqua censura, sed quae adhuc sit privata. Ego vero in libroillo meo ne quidem defendo motum Terrae, sed id feci alias, in Commen-tario Martis, in Optica etc. Est aliud quippiam in libro IV, quod possitalicui scrupulum movere, quod hoc defendo, aut casus fortuitos non signi-ficari ab astris, aut si ab iis significentur, oportere ut angeli custodes a gene-sibus clientum suorum impediantur; movetur dubitatio, nihil asseritur, decisioad theologos rejicitur. Exspecto igitur super hoc capite responsum et sen-tentiam tuam genuinam, sine blandimentis. In fine epistolae refert Keplerus,mense Novembri duos se vidisse cometas, alterum cujus caput sub horizonte maneat,cauda 40° c. promineat, alterum clarissimum, flavum, subrutilum in 16° propeLancem bor. (Ex literis datis pridie Cal. Dec. 1618 )
Wilhelmus Schickardus (Niirtingae Januario 1618) „binas“ dicit literasKepleri post discessum Tubinga mense Decembri 1617. ipsi traditas; literas posterio-res, Augusta Vindel. datas (c. d. 8. Dec.) prius redditas esse, priores, datas Tubingaec. medium Novembris, accepisse se demum medio Decembris. Contrario dicit sensuesse scriptas has literas, cum in prioribus ipsi mandaverit Keplerus negotium scul-pendarum figurarum ad Harmoniam pertinentium, in posterioribus vero jubeat, utdelineatas figuras ad bibliopolam Krügerum Augustam mittat. Obsecutum se esseposterius imperatum et schemata omnia pyro inscripta Kriigero transmisisse. Gratiasagit Schickardus pro Stereometria, germanica et latina, Ephemeride et Calendario ipsidono datis, praecipue quod a viro profecta sint, „quem a facie nondum cognitum, sederuditionis fama notissimum maxime semper feci, nunc vere amo et officiose colo,postquam coram ex conversatione ejus humanitas quoque innotuerit“. In hac con-versatione collocutos ipsos esse de restitutione globorum, qui Tychonis nomen prae seferant, et Keplerum sibi, hac in parte aliquid molienti „manus adjutrices aut potiusdirectrices“ promisisse et catalogum Tychonis fixarum earum spopondisse, quae in