854
Vita Joannis Kepleri.
dustria subdubitare coepisse, sive quod prototypi deformitate interea fueris offensus,seu quod a Kriigero aliter persuasus sis, qui ex illo rudi specimine me nondum peni-tius cognitum praepropere aestimarit et de me, in monasticis cellulis, non sculptorumofficinis educato, minus bene ominatus fuerit. Sed rem rectius perpendenti occurritverior propositi vestri et mutati consilii causa, scilicet operis maturatio, quam affec-tabas, propterea lubens statione mea cessi. Sed jam longiores moras nectit Krfigerusquam ego traxissem. Doleo vicem non tantum tuam, qui mechanicis artificibus idoneisdestitueris, sed etiam totius matheseos et tot nobilissimarum divini ingenii tui inven-tionum sortem miseror, quae hisce cunctatorum procrastinationibus in editionis cursuretardantur. Ceterum quod illud aegre feras, quod paucos admodum lectores foreanimus praesagit, heu quam vereor et ipse, nevere divines! Nön ignoro, quam paucisint, quos coelestis haec cura tangat, inter mille vix totidem, quot ostia Rheni. Sedutut exigui numero sint, tunc propterea reliquos, quorum etiam nonnulli sunt, hocbono defraudabis? Erras, si te uni aetati et huic soli seculo scribere credis. Posteri-tatis rationem habe, inter quam post fata demum merita laude celebraberis. — Die25. Octobris refert Schickardus, „multas“ se successive accepisse epistolas a Rep-lero, mittere se figuras duorum priorum librorum Harmoniae non sculptas, sed de-lineatas. Magis sibi arridere aeneas tabellas et offert se figuras illas aeri incidere(illas dicit, quae vol. V. ad p. 116 — 120 pertinent), „sic enim laboris fiet compendiumet omnia elegantius prodibunt“. Cum huic consilio consentiret Keplerus (in literisdatis 6. Dec., quas accepisse se dicit Schickardus die 26.), Schickardus die 27. re-spondit, se omnem operam impensurum et sculpendis figuris diligentiam suam com-probaturum esse; cuprum parvi constare, libram 24 crucigeros, Besoldum Tubingae
reliqua.,curaturum esse. Mirari se, ait, quod Keplerus de duobus cometis scribat,
se unum et eundem hactenus putasse. Illum, quem Keplerus sub Ursa conspexerit,se nunquam vidisse, „licet fama ejus excitatus aliquoties ante diem sedulo coelumcontemplatus fuerim. Forsan tunc jam evanuerat: aveo scire apparentias ejus“. —
De Medico Viennensi Guilielmo Rechperger Remus Keplero haec nun-ciat: „saepius ille mihi dixit, si Keplerus mecum bonam correspondentiam teneret, egoipsi faciliter suam provisionem persolvi curarem.“ Eadem ipse Rechpergerus offertKeplero, die 6. Dec. 1618. scribens: A longo tempore et magno amore tuae Excel-lentiae et desiderio tuae amicitiae flagro. Peto ut tua Excellentia descriptionem
suam cometae, nunc ab aliquot diebus in horizonte nostro fulgentis, mihi transmit-tat. Si quid Viennae sua Excellentia habet vel in aula vel apud cameram vel
alibi, quod effectum velit, vicissim obsecro, ut mihi committat. Omnem dabo operam,ut voti compos fiat etc. Num Keplerus viri hujus auxilio usus fuerit vel Mingoniosoli res suas Viennae procurandas commiserit, nescimus; responsio certe Kepleri de-sideratur.
Dum Keplerus Tubingae versabatur (anno 1617), cum theologis Tubingensibusegisse videtur de lite cum Hizlero (v. s. p. 807). In tabellario Tubingensi plures ex-stant epistolae Kepleri et Hafenrefferi, datae annis 1618 et 1619, in quibus disputantde fide Kepleri; quas, cum inter se cohaereant, ordine continuo hic inseruimus.
Primum adiit Keplerus Hafenrefferum, scribens:
S. P. D.
Dignissime Domine Cancellarie, Reverende et Clarissime D. Doctor,Praeceptor colendissime. Annus circumagitur, ex quo Tubinga discedenti spesest facta secuturae schedulae. Quae quod non mittitur, id humanitati tuaetribuo, qui me amicum non sustines offendere, ratus id quod res est, me velex silentio de argumento promissae epistolae conjecturam facere facile posse.