1618.
855
In nomine Dei, agite, fruimini moribus, statutis, exemplis antiquis praedeces-sorum, nihil in me novi, quod exemplo possit esse ad ceteros, statuite; ar-cete me vestra communione propter ingenuitatem hanc meam, quod in unoarticulo de omnipraesentia carnis Christi ceterisque adeo attributis mihi vete-rum patrum phrases argumentationesque et scripturae dictorum explicationesmagis probari profiteor, quam vestras in formula concordiae; facite ex sacraCommunione notam confessionis vestrae in particularissimis hisce urgenti mihipraeceptum Christi, datum laicis omnibus: „hoc facite in meam commemo-rationem, annunciate mortem meam“, opponite vos (inmargine: quod factum est)praeceptum datum ministris et dispensatoribus mysteriorum Dei: „nolite daresanctum canibus“, sim vobis, proh dolor, habearque pro spirituali cane nonpropter ullum vitae naevum, sed propter hanc unicam, ut vos forte inter-pretamini, arrogantiam, ut ego profiteor, ingenuitatem meam, quod in hocunico puncto nolo linguam a mea penitissima mente deflectere ad vestramformulae concordiae, aliudque quam intus sentio foris profiteri obedientiaecausa in Praeceptores, ut vos putatis, ut ego vero, simulationis et hypocriseosccvToxtxTizxfjiTov fuga; cum sciam nXrj(jo(fO(iiav requiri in rebus fidei, quae tamena me posset proficisci sine scandalo proximi, ut cui super iisdem mecumpunctis multo minus oriretur ulla dubitatio, quam nunc, ubi me videt audit-que ob qualemcunque dissensum meum excludi.
At me vicissim Christus supremus pastor animarum nostrarum custodiat,ne his malis exacerbatus ex adverso quidquam in me admittam, quod con-scientiam laedat meam, cujus quidem gratia adhuc persevero in caritate, quaomnia Christi membra vosque inter cetera et ante omnes ut spirituales patresin omnibus religionis capitibus ceteris (ut homines tamen) complector: per-severo in studio veritatis et detestatione errorum, doleo ex animo vicem Ar-menianorum in Belgio, quod fraude quorundam in crimen proditionis pertractisunt; sollicitus sum de ipsis, ne damnati in synodo jam coeunte naufragiumpatiantur circa veritatem respectu multitudinis hominum. Nam pro veritateipsa, citra privatorum hominum collabentium respectum, non est opus, ut deprovidentia Dei dubitem; quod vero hanc exclusionem meam attinet, etsi noncenseo amoliendam per confessionem fucatam, non tamen eam contemno necea exuito, sed Deum oro, ut spiritu suo sancto mihi adsit, ne quid olim eadignum in me admittam; sic etiam me comparo, ut in hoc dissensu meo nonjudex vester, quippe laicus ipse, sed conscientiae privatae mundae custos in-veniar, et ut persecutiones bona conscientia feram, si nihil contra eam cumpopulo et quasi populi studio defendendum suscipiam, secundum saluberrimamet vere apostolicam admonitionem Archiepiscopi Spalatiensis Marci Antonii deDominis (cfr. vol. I. p. 659); consolor me, quod firmo animi proposito jam amultis annis complexus sum praeceptum illud dicti Episcopi alterum, ut ma-neamus primum in apertis dictis S. Scripturae, deinde si videantur pugnareloca, ut illa, „vado, et vobiscum sum“, in interpretatione SS. Patrum, quihaec contentionum tempora antecesserunt, in quantum illa non potest erroriscoargui ab analogia fidei et collatione Scripturae, Pro ecclesiae vero trifariamdivisae adunatione ipse cum familia mea quotidiana vota facio existimoque,non omnino ineptum his temporibus obtigisse chirurgum ad ista sananda vul-nera, illum quem modo nominavi M. Antonium, nisi quod caro putrida, totumvulnus obsidens, prius recidenda est cultris generalis alicujus belli Germanicisuper religione, quod nescio an incenderint Bohemi, et igne exurenda tribu-lationum et afflictionum variarum, Fieri sane potest, quod non voti sed ad-