Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
866
JPEG-Download
 

866

Yita Joannis Kepleri.

jici necesse fuit, antequam adornari ad te posset responsum. Legerunt itaque, quic-quid in illis ad me perscriptum fuit, Domini mei collegae, cognoverunt idem DominiConsistoriales Stutgardiani, qui communicarunt nobis tum epistolam T. D. quam10./20. Augusti Anni 1612 ad illos exaraveras, una cum causis negati Sacramenti,inter D. Hizlerum et te eodem anno ventilatis, tum et responsionem suam ad jamdictam epistolam tuam de dato Stutg. 25. Septembr. anno dicto exaratam communi-carunt: de qua postea.

Jam ad responsionem tuam ad meas, in qua quidem plurima continentur, adquae plurima quoque respondere possem, sed illud responsioni deligam, quod et caputrei, et ita comparatum est, ut hoc uno expedito reliqua omnia explicatus suos facile habi-tura videantur. Quod ipsum caput tu quoque primarium esse statuis, dum ante finemepistolae ita scribis: „in negotio coenae spero vos (Wirtembergenses) nihil habituros,qnod in me desideretis, in articulis ceteris omnibus acquiesco Augustanae Confessioniet F. C., in solo articulo de generali praesentia Carnis non possum damnare illos, quiloquuntur cum patribus supra citatis ipseque adeo phrasibus illis utor“ etc.

Quod ipsum illud caput est, cujus in praecedente mea epistola fundamentumante oculos'depinxi, dum ut hoc aureum dictum Johannis pressius pensitares, obnixeobtestatus sum: „Et Verbum caro factum est“. Quod dum in responsoria tua tentareadnisus es, in duobus quidem prioribus vocibus non improbo, quae es meditatus, sedin tertia (factum est) vel combinando (verbum) Caro factum est: ignosce singularisamici integerrimo candori, haud parum es hallucinatus. Scribis enim (et sane illamnon Keppleri, sed Damasceni phrasin esse) totum quidem Joyor sese demisisse inuterum virginis, nec tamen illum uterum ubique praesentem fecisse. Quod sane veris-simum et aeternum verum esset, si maxime non Damascenus, sed Keplerus et quivisgeometra dixisset. Quis enim unquam theologorum sensit, dixit aut scripsit, virgi-neum Deiparae uterum factum esse ubique praesentem, quia in eodem Joyos omni-praesens carnem nostram assumsit? Quis theologorum unquam sensit, dixit aut scripsit,crucem, in qua omnipraesens Xoyog in Judaea pro omnium hominum peccatis hostia pepen-dit, factam esse ubique praesentem? quam quaestionem paulo post subjicis. Ejusmodimillies mille dromas accumulare liceret, si tempus et otium perdere liceret. Nam Aoyogomnipraesens et infinitus „incarnatus et postea natus Bethlehemi in praesepio“ re-clinatus et finito purificationis tempore oblatus est patri suo in templo Jerosolymitano:postea inchoante ministerio hospes fuit in aedibus Matthaei, Zachaei, principis Phari-saeorum et sororum Lazari, ex navicula Petri concionem dedit ad turbam littori in-sistentem; et quis omnes consimiles actus recenseat? quis hominum omnes imaginetursibi, vel praesaepe vel templum Jerosolymitanum vel Matthaei, Zachaei Pharisaei autMarthae aedes vel Petri denique naviculam factam esse omnipraesentem! Apage sis cumomnibus ejusmodi phantasiis, quibus dijudicandis et eludendis neque theologorumneque geometrarum acumine opus est: Damascenum igitur in ejusmodi quaestionibusphraseologum citare totum supervacaneum fuit. Illud autem äSeoXoyn hallucinationi tuaetribuo, quod tu tibi falsissime imaginaris, eandem rationem esse uteri virginis et unionispersonalis, qua infinitus /oyog in suae personae unitatem personaliter assumsit carnemhumanam. Sed dices forsan: haec tibi praeter mentem et sensum attribui, cum inhaec verba scribas: Totum et omnipraesentem Joyor in unitatem personae suae as-sumsisse carnem, et unitum carni eidem infinitis modis propiorem esse, quam utero.Fige pedem Amice, et haec effatus primum intellige, quam infinita sit differentia interuterum virgineum, in quo Joyog carnem adsumsit, et inter ineffabile illud mysterium,quo infinitus Aoyog intra infinitae suae hypostaseos unitatem, finitam carnem assumsit.Secundo palpa (circini pede fixo) quae, qualis, quanta isthaec sit hallucinatio, itaratiocinari:] Uterus Virgineus finitus non factus est omnipraesens, licet in utero vir»