868
Vita Joannia Kepleri.
infinitate, ubique präesens; humana autem natura licet infinito toy<? personaliter unitanon ubique praesens, sed in uno tantum certo loco sit) totum incarnationis et unio-nis personalis, sicut etiam consequenter communionis mysterium totum evacuatum:impossibile namque est (servatis scripturarum fundamentis) vel fingere, loyov extrasuam carnem esse, hoc est impossibile est (salva veritate scripturarum) fingere, Xoyovincarnatum esse ubique, carnem autem Xnya> personaliter unitam in uno certo tantumloco, quae res totum ingenium tuum, rerum sacrarum adorandis mysteriis non sub-ditum, miserandum in modum peiturbat. Eam ob causam neque ego, neque Dominicollegae et fratres mei absurdas et blasphemas imaginationes tuas approbare possu-mus, sed potius una cum consistorio Stutgardiano et cum Rev. et clariss. viro D. D.Hoii pie et Christiana ex charitate tibi suadentes consulimus, ut abjectis stultae rationisimaginationibus veritatem coelestem vera fide apprehendas, et divina mysteria simplicifide, quod omnes veri christiani faciunt, pio obsequio adores ac venereris; quod sifeceris et ecclesiam pio assensu exhilarabis, et tuam ipsius conscientiam restituestranquillitati: sin fraternis nostris admonitionibus diutius etiam refragabere, nos in-felicis istius vulneris (stultitiae humanae rationis gladio tibi inflicti) neque medicinamvidemus, nec qua ratione offendiculum ecclesiae sanari possit intelligimus. Qui enimcum ecclesia orthodoxa non eandem fidem et profitetur et colit, quomodo iisdem cumecclesia, a cujus fide dissentit, sacramentis utatur?
Haec Dom. T. ex amico et Christiano corde scribo, sed ne putes, privatas essecogitationes, scias haec omnia cum D. D. collegis meis me communicasse; qui quodeadem mecum sentiant idemque consilii habeant, ut aut erroneas et multum fallacesimaginationes abjicias, veritatem divinam humili fide amplectaris, aut consortium nostraeecclesiae et confessionis vites, fraterne suadent et exhortantur. Nam Christus nonirridetur, neque idem purissimus ecclesiae suae sponsus cum vanis et blasphemis opi-nionibus amorem suum partitur. Quem in finem ut in omnibus hisce capitibus piumsuum contestentur consensum, hanc ipsam quoque epistolam propriis manuum sub-scriptionibus communiverunt.
Eandem ob causam hanc communem nostram epistolam consistorio quoqueStutgardiano communicavimus, ut testatum redderemus, nos illorum consilio, quod D.T. 25. Septembr. anno 1612 exararunt, in omnibus consentire.
Conjunctis igitur votis obtestamur, ut rationi, quae in rebus divinis caeca etstulta est, nuncio misso, piscatoriam simplicitatem, quam scriptura sacra nobis dictat,humili corde venerari tandem incipias; quod si feceris, divino verbo debitum hono-rem, conscientiae tuae tranquillitatem, animae salutem dederis, sin, quod Deus paterneprohibeat, humanas imaginationes (vanas et stultas) tot fraternis piisque admonitio-nibus praeposueris, metus est, ut a Deo, verbi ipsius protervus contemptor, in repro-bum tandem tradare sensum; quae poena infinitis aliis nunquam finiendis-malis in-explicabiliter intricata est. Perfer quaeso dolores, quos tibi medica manus fraternoex affectu denegare non potuit, et ex ipsa interjecta mora responsionis, quanta fideli-tate totum negotium pertractare voluerimus, amicam fac conjecturam. Hisce te ani-mamque tuam preciosissimam Christo omuipraesentissimo, tuo salvatori, devotissimecommendo. Exaravi Thainaci, cujus loci acidulis tum valetudinis curandae causautebar. Ultimis Julii Anno 1619.
Inscriptio: Nobili et clarissimo Viro, Domino JohanniKepplero, Saciae Caes. quondam Majest. Ordinumqne Austriaesupra Anisum Mathematico praestantissimo, Domino etAmico suo singulariter colendo.
Responsio senatus ecclesiastici Stuttgartiensis, data d. 25. Sept. 1612, longiorest, quam quae integra hic inseratur, eamque exhibuit L. M, Fischlinus in libro quem