870
Vita Joannis Kepleri.
consiliarius et Austriae procerum advocatus. Herr Balthasar Gurald. FrauAmalia Schötlin, gebohrne Himmelreichin, ist nit khomen.
.... Cur non magnifice me jactem, dum recolo memoria, quod, demon-stratis jam planetarum omnium motibus, tandem ad absolvendam telam, adopus sc. Harmonicum, illo ipso anno, quo Ferdinandus Archidux in regemBohemiae susceptus est, animum adjecerim, quod anno sequenti 1618, quoanno Ferdinandus diadema regni Ungariae suscepit, ego librum V. Harmoni-corum absolverim, quod denique anno 1619, quo Ferdinando summa dignitasimperialis accessit, Harmonicen ipse meam eodem et loco et mense coronatio-nis ejus publicaverim! —
Criigero nunciat Keplerus, mittens „schedas superfluas“ ex Harmonia: Quartusliber hodie absolvetur, at nondum sunt excusi primus et secundus. Appendixcum Mysterio Cosmographico accedet Francofurti. Raptim Lincii 11. Martii
1619, quo die fama percrebuit de Caesare mortuo, sed adhuc incerta.
Sola editio Harmonices Mundi me per annum solidum tenuit occupatum;absoluta tamen est favente supremo mundi totius Harmosta, nequicquamfremente et infrendente et horride admodum interstrepente Bellona, ut nisinos etiamnum vel haec dira obsederit domi forisve, vel Mercurialium tergiver-sationes destituerint (ut accidit in altera parte Epitomes, in qua typi, non ultraprimam paginam progressi, conquieverunt hactenus), exemplaria tam Harmoni-corum quam descriptionis cometarum (quae jam in tertium mensem haeretAugustae) his autumnalibus nundinis Francofurto habere possint ii, quibus cordiest, opera manuum Dei mentis lumine collustrata penitius intueri.
Literae dedicatoriae Harmonices Mundi scriptae sunt Id. Februarii, Epheme-ridis ad annum 1620. V. Cal. Sextilis, illae librorum III de Cometis Id. Maji, „adtypographum transmissi d. 17. Maji“. Observationes cometae continuavit Keplerususque in 7. Jan.: „vidi splendorem quasi nebulosae convolutionis; an vero cometaesset, certo profiteri non sum ausus“; liber igitur de cometis conscriptus est mensibusFebruario, Martio et Aprili, quamquam ea pars, quae agit de cometa anni 1607. etde significationibus astrologicis jam dudum absoluta fuit. (Respice ad annum 1607).Epitomes pars secunda hoc anno non prodiit. Mense Februario scripsit Flor. Crusiusad Keplerum: „Existimaveram, secundam partem proximis nundinis vernalibus exitu-ram m lucem, sed misera adhuc propter ignaviam parentum et tutorum suorum ingurgustio typographi delitescere cogitur. Ecquid typographus agit? Nonne pudet
hominem, spatio 7 mensium 50 tantum paginas posse imprimere?. Exemplar
Prognostici tui de tribus cometis usui admittas oro.“ Conscriptum esse hoc Progno-sticum variis temporibus, diximus vol. I. p. 660, forte etiam pars prior Prognosticiedita est fine anni 1618, posterior initio anni 1619. Ordines Austriaci haec d. 29. Jan.decreverunt: „die löbl. anwesenden Stend verwilligen dem Kepler für den offerirtenKalender vnd anderen Tractati mehr 100 Gulden zuverrechnen“; his addiderunt ordines3. Jan. 1620. 50 florenos pro Calendario anni 1620.
Tempora turbulenta, quae secuta sunt Ferdinandi imperatoris initia, Keplerisedem in Austria superiore incertam fecerunt. Mense Augusto scripsit Remo : Linciiego etiamnum haereo, necessitate magis quam voluntate per has turbas. Sperome tutum fore studiorum innocentum honestissima specie et, si qui casus in-gruat, tua pro amico uranico vigilantia. Plura possem, sed tempus alienumvidetur. ... Si in Austria locus eidem censurae (prohibitum esse, scripsit Remus,„librum Kepleri Copemicanum“) sit futurus, non tantum in Austria typographumnullum invenirem posthac, sed etiam exemplaria, quae mercator qui sumtusrefundit in Austria reliquit, in periculum venirent tandemque damnum in me