Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
871
JPEG-Download
 

1619 .

871

recideret. Quin imo dabitur mihi intelligendum, renunciandum mihi profes-sioni astronomicae, postquam jam fere consenui in hujus dogmatis doctrina,nemine tara diu contradicente, tandemque renunciandum ipsi provinciae Au-striae, si in ea non sit futurus locus libertati philosophicae. . . . Harmonicapaginas 83 habebunt. Typographus Francofurtensis, qui suratus mihi refundit,aestimat exemplar 2 l /, florenis Francofurti. Desunt mihi adhuc pauculi typi

inserendi. Quia Copernici sententia defenditur alternative juxta Tychoni-

cam, et quia superior Austria rea agitur, in cujus servitio perduro necessario,quia nemo quicquam praeterea solvit unde vivam: his de causis dubito, numofferam exemplar (archiduci Leopoldo). Quodsi omnino offerendum, quaeroutrum cum dedicatione, quae mihi demum est exspectanda Francofurto cumipsis etiam typis aeneis, quam audisti ex voto fieri regi Angliae, an potiusmittam sine ea? Ephemeris imprimitur, nondum plus una pagina confec-tum est.

Remus rescripsit, non esse quod sibi timeat Keplerus nec in Italia nec inAustria, „modo se intra limites suos contineat et affectibus propriis imperet“. (Cfr.vol. VI. p. 60.) Responsio Kepleri (d. d. 31. Aug.) haec habet:

.Editio Ephemeridis plus mihi typographicorum exhibet laborum,

quam typographis ipsis, quamvis typos proprios habebam domi meae. Alterlabor extrusio exemplarium Francofurtum, cujus causa praemisi tres paginaset postridie summisi quartam et cum in navem venissem duobus abhinc mil-liaribus invenissemque baptisata mea exemplaria a nocturno Jove, triduumsiccando inserendisque paginis insumsi, dum interim Aschavium (Aschachium)

ventum.Prognostici ordinarii anni 1619, Decembris penultima absoluti,

intra dies 8 fuerunt omnia exemplaria distracta. Juvare me potes et

arte et intercessionibus; sed ab arte nil peto, at intercessione potes, si demeo aulico salario, seu jam debito seu adhuc currente (nemo enim renunciat)tantum mihi numeretur, unde Gringalletum meum, jam dudum demissum obdifficultatem temporum et nullum salarium, postliminio revocatum, sustentare,unde Epitomes partem theoricam .typis excudere possim. Tu si multa mihiexemplaria operis Harmonici distraxeris (nam 100 mihi typographus pro laborereliquit), res meas domesticas sublevabis meque in dote filiae (Susannae) cor-roganda adjuvabis, quae dudum occultis annorum currentium machinationibushymenaeum invita etiam ex parte citat arcessitque, nisi me fallit suspicio. . . .

Jam puto excusam dedicationem cum titulo generali. Exemplar, etsi

nondum est completum, mitto tamen, tradendum Leopoldo Archiduci. Si D.Abbas a Cremsmiinster posset impelli, ut me urgeret in editione Epitomes,sumtus ipse locaret ad 200 florenorum, id recte et ex commodo meo fieret.

Remus respondit 4. Oct.: Juvare jam te vix licet propter belli sumtus innu-meros; vix aliquid ex mea provisione habui, ex Caesarea plane nihil. Loquar tamencum D. de Meckau tuo nomine, locutus etiam sum cum D. Moschinger, qui promisitomnem operam. D. Abbas de Cremsmiinster pollicitus est omnem operam, ut petiisti;scribe ipsi, ipse dabit occasionem et omnia requisita et modum. — His addit 11. Oct.:Magno gaudio hodie intellexi ex catalogo nundinarum, tuum libram cometicum pro-diisse Augustae.

Kepleri responsio, d. c. finem Octobris, haec habet: D. a Meckau locutussum hic in transitu; ut loquaris ipsi de studiis meis, non repugno, nam otiosaeprofessiones, qualis haec mea videtur, periclitantur de gratia regum in hisbellorum necessitatibus. At ut importune apud ipsum instes de pecuniis, id