872
Vita Joannis Kepleri.
vereor ut offendiculo sit ejus in me uti spero ceteroqui pronatae gratiae. D.Abbas huc veniet ad 4. Nov. Interim scribe, quaeso, num patiaris a te petisermonis exordium et uum illi sis locutus tanquam a me subornatus an tan-quam proprio motu.
Ex literis Ulmensis Hebenstreitii apparet, tum temporis Keplerum meditatumesse, librum senatui Ulmensi inscribere, nec non typographum illic quaesivisse, qui ex-sculperet; spectasse videtur Canones Pueriles (cfr. vol. IV. p. 483 ss.), qui anno 1620(dedicatio data est d. 15. Maji, non vero ad senatum Ulmensem, sed ad Gebhartumquendam, Volkenstorfiensem procuratorem) Ulmae prodierunt. — Amici Tubingensesretulerunt Keplero de „negotio“ matris suae, suaserunt, ut Bidembachium, consilia-rium ducis, adiret consiliumque ejus expeteret (Aprili et Junio). Quibus adhortationibusmotus Keplerus ipse proximo anno in Württembergiam profectus est et causam matris,jam fere desperatam, ad prosperum exitum perduxit. — Ad labores typographicos,quos opera hoc anno edita exegerunt, et alia multa, quae Keplerum urgebant, super-venere observationes eclipsium, restitutio theoriae lunaris, cui multum insumsit tem-poris. Neperi logarithmos, primum anno 1618 inspectos (cfr. V. 51. VII. 520) hoc annopropius adiit; epistolas dedit ad Blanchum et Barbavariam Italos de rebus astrologiciset Ephemeridibus, ad Besoldum Tubiugam de matre et ad alios, ita ut hic annuslaboris plenus appareat.
In epistolis ad Blanchum multa occurrunt, quae ad vitam Kepleri ejusquestudia pertinent. Moras excusans librorum quos inceperat edendorum calamitatesdicit aulae, turbatum statum regni et mala domestica. Adscriptum sibi salarium nonexsolvi, quare raro amanuensem et calculatorem alere possit. Gringalletum, dicit,qui ad calculandas Ephemerides optimam praestiterit operam et illas sequentium an-norum calculare posset, non diutius apud se retinere se posse, cum ei non satisfacerepossit, „desertus a Caesareanis“. Omnia in se solum recidere, qui neque amicisscribendis epistolis, neque calculationibus sufficere possit. Se ipsum dicit neque ordi-nem tenere posse, neque calculis suis certo fidere, ita ut „interdum error calculi exproperatione commissus longissimo tempore se remoretur“. Irasci sibi nonnullos obdilatas tabulas Rudolphinas, sed „suum cuique pulchrum: alii tabulae et materia ge-nesium, mihi flos astronomiae, politia motuum et ornatus placent“. In Remo, quinuper ad Caesarem transierit a cura corporis ejusque mathematicus audiat, multamse ponere spem, qui partem curarum sibi depoposcerit. Diu illum in Italia fuisse etcum Galilaeo, multos Cardinalium sibi devinxisse. Finem faciens refert Keplerus(literae hae datae sunt 13. Cal. Martias 1619), se in descriptione Cometarum versari, quo-rum primum mense Augusto, ultimum mense Novembri praecedentis anni observave-rit. „Mitto librum de Stella Nova, invenies in eo vivis coloribus depictum M. Anto-nium de Dominis; qui si ut scribitur occidit, annihilavit et conatus suos magnos etmeum Prognosticum.
Blanchus in responso suo (dato prid. Id. Mart. 1619) suadet, ut silentio prae-tereat Keplerus dubia credulorum et imperitorum de motu Terrae in Harmonia sua.„Tu non vulgaribus hominibus, sed summis viris harmonica mandabis. Si rationesaliorum tuis insererentur, radioli essent subobscuri cum clarissimis tuis luminibus per-mixti. Cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.“ — „M. Antonius vivit, ut suosconatus et tuum Prognosticum impleat. Prognosticum hoc de aliquo haeresiarcha jamvice oraculi pono.“
Multus erat Keplerus hoc et sequenti, anno in observandis eclipsibus et resti-tuenda Lunae theoria; specimina studiorum exhibuimus ex mss. Pulkov. vol. III.p. 617 ss., 632 ss.