1620 .
875
Invenisse se, addit, apud bibliopolam tria exemplaria tractatus Cometici, qui 18 cruci-geris vendatur. Inde Gringalletus per Ulmam, ubi Hebenstreitium nomine Keplerisalutavit, Tubingam profectus est; iter describit in literis d. Argentinae d. 12. Oct,e quibus haec desumsimus: „Vix opus esse puto, ut multis te alloquar de itineremeo, cum tu mihi semper praesens fueris, cum te humeris ipse gestaverim (dicit „ico-nem“ Kepleri). Hebenstreitius monstravit mihi literas a te, ni fallor, Esslinga missas,quibus et differri impressionem Ephemeridis Ingolstadii, et maturandum tibi Stuttgar-tiam ajebas. Tubingae primum Maestlinum salutandum existimavi. Sed quid evenit!Cum ad fores aedium ejus pulsarem, exserit ipse caput e fenestra vidensque adessealiquem militari indutum veste, jubet uxorem mihi obolum de fenestra offerre; adquam ego: mendicus non sum, sed studiosus, qui cum D. Magistro loqui opto. Urgetilla, eum domi non esse, mihi non esse diutius exspectandum. Exspecto tamen iterum-que pulso: illa velut irata rursus negat mariti praesentiam, fugam mihi suadens.Agnovi statim ubi haereret nodus; itaque in hospitium reversus chartaceum mittofamulum, qui et exceptus et lectus maximum Maestlino incussit pudorem. Igitur ac-currens ad hospitium meum, dici non potest quantis quantis ille se verbis excusaverit,veniam facti deprecans. Potum illico adferri jubeo, cui dum studemus varia de com-munibus nostris studiis hinc inde disseruimus.“ Deinde refert Gringalletus, Maestlinum etalios quosdam professores ipsum philosophicae facultatis nomine ad splendidum con-vivium invitasse et quam diu Tubingae manserit „asymbolum“ habitum esse. Argen-torati advenisse se d. 8. Oct. et effigiem Kepleri tradidisse Berneggero, qui istamsculptori commiserit. — Imaginem tuam, scripsit Berneggerus anno 1627, quondam aGringalleto nostro mihi donatam, in publica academiae nostrae bibliotheca dedicavi.Vident illam quotidie, qui istam. Vitae curriculum, ut oravi saepius, iterum oro com-munices. E scriptis tuis id quidem aliquatenus est colligere, verum da hoc quaesocuriositati meae, imo da posteritati, ut abs te de te plenius aliquid habeamus.
E Kepleri responsione (d. Ulmae 6. Apr. 1627.) apparet, ipsi non placuisseimaginem, cum scribat: Quod tetigi tov ptXirog dyar, id vitae meae descrip-tionem attinet. Ludibrium meum a me ne petieris. Quid? tu omnes ex tuoaestimabis ingenio tuaque in me benevolentia et amore. Velim equidemimaginem meam ab illo loco publico abesse, praesertim cum parum mei ha-beat. Obsecro illud plagium ad me remittas. Utrum hoc judicium verum sitnecne, nescimus. Forte Keplero post 7 annos res ipsa e memoria excidit, et „iconem“quam Berneggero dono dederat, confudit cum figura aenea, de qua paulo post agemus.Certo, ut erat vir vanae gloriae minime cupidus, minuere voluit exaggerationem amici,imaginem ipsam abjiciens. Berneggerus non obsecutus Kepleri petitioni, loco suoreliquit imaginem (pigmentis oleatis pictam) eaque usque in annum 1870. conser-vata est Argentinae in aula academiae, his auro pictis verbis: Joannis KeppleriMath. Caesarei hanc imaginem Argentoratensi Bibliothecae consecr. Matthias Ber-neccerus Kal Jan. anno Chr. MDCXXVII. Nos hanc imaginem, accuratissimedescriptam, huic volumini praemisimus. Rationes, quibus moti Berneggerum nequevero Kepleruin secuti fuerimus, hae sunt. Supra diximus, Keplerum forte oblitumesse speciem illius imaginis, quam Berneggero miserat; certe si „parum sui“ habuis-set, illam Gringalleto non Argentoratum ferendam commisisset. Deinde nullum dubiumest, quin Berneggerus imaginem illam, si plane abhorruisset a veritate, publico locoet suo insignitam nomine collocaturus fuerit. Tertio describitur corpus Kepleri molleet parvum, tenue, gracile (v. s.); Martinus Crusius annotat in „Diario“: 1596. Mart. 12.„coena excipimus in domo facultatis nostrae M. J. Keplerum, Graecii mathematicum,qui nova quaedam in astronomicis invenerat, hic excudenda (Pulcher juvenis!). Haecomnia cum imagine Argentoratensi congruunt. Contra omnes in eo consentiunt, imaginem