Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
876
JPEG-Download
 

876

Vita Joannis Kepleri,

a sculptore pessime express!)m fuisse. Schickardus 1621 scripsit Berneggero: ImaginemKeplero dicatam recepi rogatuque tuo mox D. Lansio tradidi, qui eam non pro genuinaaguoscit, prout id nec in epigrammate subscripto dissimulat, ibi tamen chalcographilapsum ingeniosa fictione palliat. Sed et ego cum vivo, quem nunc iterum domi prae-sentem babeo, contuli parumque congruentiae deprehendo. Utut sit, reperiet tamenhaec tabella nihilominus suos emtores, si non depicti studio, at certe ingenua sphal-matis confessione et arguta excusatione. —

Lansii cpigrama hoc est:

Keppleri quae nomen habet, cur peccat imago?

Quae tanto errori causa subesse potest?

Scilicet est Terrae , Keppleri regula, cursus:

Per vim hic sculptoris traxerat erro manum.

Terra utinam nunquam currat semperque quiescat,

Quo sic Keppleri peccet imago minus.

De tempore, quo imago picta est, nihil constat; sine dubio pluribus annis anteannujn 1620, quo Kepleri aetas fuit annorum 49, dum imago adolescentis formamrepraesentat. (Pictura, quam Grüner vitae Kepleri praemisit, imitatione quadam figu-ram aeneam Argentoratensem exprimit.)

Jam missa imagine redimus ad Keplerum.

In Württembergia Keplerus rem matris defendendam suscepit. Dum vero rescoram judice agebatur, visitavit Keplerus amicos Tubingenses; die 25. Oct. v. st. scripsitSchickardus „Keplero, nunc Stutgardiae divertenti“, adventus sui causam se nescire,condolere vero ex animo. Fama se percepisse, Keplerum ad regem Angliae migra-turum, ab illo „non obscurae gratiae signis“ invitatum. Die 13. (23.) Nov. haec datSchickardus Keplero „nunc Giiglingae agenti: Proxime cum hic eras, exivi summomane Lustnaviam, sed ante dimidiam horam te inde profectum fuisse dictitabant“.Ilis addit d. 29. Nov. v. st.: „Sed quid de Tua agitur? Nondumue mitius tractamini?Condoleo vobis tota die et meliora ex animo precor. Interim vale et in hoc privatotuo luctu publicae matheseos causae, cujus tu solus es patronus, non obliviscere. Salvequoque a Lansio et Besoldo, qui tibi amice succensent, quod proxime, cum hic esses,te publico potius hospiti quam ipsis, perspectae fidei amicis, concredere malueris.“Pudore ob matris causam forensem motus Keplerus clam Tubingam venerat et cumsolo Schickardo egit de continuatione Epitomes, qui rem amice suscepit. (Cfr. vul.VI. p. 22.)

Epistolis amicorum, quas supra proposuimus, has adjungendas censuimus, equibus concludendum, quae ipse ad illos scripserit. Schickardus haec dat Keplero(Tubingae d. 19. Febr. 1620): Literas tuas cum observatione postrema eclipseos etlibello quodam Arabico accepi. Descriptum a me exemplar Argentinam misi et ex-specto responsum D. Berneggeri, quod ad te mittam; autographum D. Maestlino com-municavi, qui pro more suo rem in dies procrastinat, necdum quamvis urgenti et as-sidue interpellanti quicquam respondit. Instabo tamen ulterius et quid sentiat proximaoccasione referam. Arabicum libellum cuidam Reichardo ejus linguae satis peritoconcredidi. Is nil astronomici inesse dicit etc. — Quam dicit Schickardus respon-sionem Maestlini, illa data est d. 2. Martii et maxima ex parte refert observatio-nem eclipsis Lunae d. 20. Dec. 1619 (cfr. vol III. p. 618). His exorditur Maestlinus:Quoties epistolam tuam ad Schickardum datam relego, tanto magis involvor, adeo utquod petis ego nec tibi nec mihi satisfacere possim. Dubitandum mihi, num de Lunaeparallaxi locoque ejus apparenti quaeras, quia is cum stellis non concordare videatur,an de stellarum illarum (atque inde in universum de omnium stellarum) certis locisdubites, quia cum Lunae apparenti loco non conveniant? Verum tandem puto, de stellis