Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
886
JPEG-Download
 

886

Vita Joannis Kepleri.

libus prophetis exstat libellus chronologicus vernaculo sermone, sed cum titulofrontali Canones Pueriles , Ulmae impressus, in quo duos Faulhaberi similespulso. Nomen vero et sub illo titulo et sub aliis transpositionibus occultavi.(Cfr. vol. IV. p. 173.)

Quaerenti Crügero „Quodnam istud tandem animal generis neutri? Concredemihi sis in aurem“, spectanti Prognosticum in annum 1619 (I. 479 ss.) his rem Kep-lerus explicat: Non scripsi de animali generis neutri vanae gloriae causa,sed animo commodandi; quare et secretis literis admonui sedentes in cerebroanimalis. Modos quidem infortunii, quod divinabam (I. 486) nulla comprobatrerum consecutio conformis, imminere tamen animali perniciem aliunde, videriset tu augurari. Vicinum animalis, cujus domus jam anno 1617 conflagra-verat, intellige in Palatinatu Neoburgico. Fideli illi monitori, Eckard nomi-nato, qui non illud tantum animal de quo ego, sed omnia ejus generis moni-tum ex Italia advolavit, nomen verum esse censeto M. Antonio de Dominis.Sed quis credit auditui nostro? Non mirum igitur, si Jonas profugiat exitinere imperato. Ego quidem et illam ipsam, quam tu confirmare viderissuffragio, libidinem, factiosos de suggestu verborum et conviciorum spiculisconfigendi, hunc inquam furorem, citra respectum infirmorum grassantem per-tinaciter et authentice, et illud interpretamentum, ministerii et ordinationispartem esse summe necessariam, de suggestu omnis generis haereticos omnitempore refutandi cum vehementia, biefeit QlmtS=<Jcl)l Dnb SDIangel, item quodnemo plane sibi persuaderi patitur axioma hoc certissimum, publicis debaccha-tionibus instigari ct gliscere studia prava, quia nitimur in vetitum (curiosisfricantur aures), item quod illud importune sit regula, illud vero opportunesit tantum exceptio: inter signa refero imminentis interitus. Nam ex hactemeritate fit progressus in impudentiam, ex hac in impietatem, cura interimpessum it studium vitae Christianae. Sic ego velim retundi enthusiastas, utparcatur interim verbis Scripturae de mortificatione veteris Adami, de Sab-batho; jolt bon betitrm itt)un lajjen ah, bajj @ott fein SBercf in biv t)ab, denovo homine, de perfectione Christiana, de qua Hemmingii pulcher locus, utnon instilletur taedium et odium phrasium scripturae, ut non exstinguaturscintilla tendendi ad perfectionem, ut ad scopum certum, cum satis nobis con-stet, frustra quidem quemquam aspirare; diversa sunt ista; et ne vulgus as-suescat tuae phrasi: Perfectionisten (promiscue omnes) böse Christen. Sed satis.

Lites quidem sunt mihi cum animalis vitulo, quarum ecce hic adjectumdocumentum. At scito, hanc controversiam privatam nequaquam mihi causammale ominandi praebuisse, etsi audaciam forte dedit, quae alias sentio palamscribendi. („Documentum“ hoc desideratur, siue dubio est „confessio“ vel „apologia“,de qua anno 1623.)

Ad extremum addo Prognosticum et Calendarium hujus anni (item deest),rogoque ut legas praefationem, ut de causa dedicationis honestissima tibiconstet. Scito enim, Ordinarios Procerum Styriae, advocato meo mandatario,exemplaria omnia flammis exusisse publice. Dispeream, si tu ex toto libello,vocabulis etiam omnibus in equuleum conjectis, veram causam, ob quam haecin me congesta est ignominia, extorseris, si etiam vel levissima suspiciunculaillam fueris odoratus. Aperiam autem illam proximis literis. Tu interim tor-quere et torque libellum. Vale.

Crügerus äd haec respondit d. 15. Julii: De animali generis neutri gratiashabeo. Quaedam video, sed quasi per nebulam et paulo clarius per istam fidei con-fessionem. Suspicatus es, quia Kosecrucianos et Perfectionistas nominavi, me for-