1624.
887
tasse indigitasse eos, qui Jo. Arndo adhaerent. Non eos putavi, sed Nagelianos ettales, quorum pagellae tot annos subinde novae sub nomine Irenaei Agnosti et alio-rum, qui se Rosecrucianos appellitarunt, circumferebantur, quibus edebatur, adessejam seculum, quo Christiani integri vitae scelerunujue puri ac re ipsa jam perfectisint victuri. De cetero plane tecum sum nec theologiam in verbis et altercationibus,sed in informatione ad Christiane vivendum censeo positam.
Gratias interim ago pro Calendario. Non equidem causam invenio Vulcanodignam. Forte offenderunt illa verba pag. penult. mit dem Zwang zu einem verhass-ten Gottesdienst. Aliam te mihi literis proximis aperturum dicis; eam igitur exspecto.— Tuas ad me Iiteras dirige Lipsiam ad Lic. Phil. Mulierum, ejus academiae mathe-maticum, qui communis noster amicus eas uon invitus huc curabit.
Quam promisit Keplerus explicationem causae cremati Calendarii, hanc fuisserefert: Hic (Lincii) spargebatur, flaminis tradita exemplaria Calendarii omnia,quod tunc fieri non potuit, cum nulla scripserim. Post factum est superioriDecembri in Styria, nullum ob Prognosticum, sed quia de praecellentia con-tendunt provinciae, quarum in titulo fit mentio, cum ego Supr-Anisanam,cui servio, proposuissem. Hic privati aliqui, antequam res ad corpus Ordinumdelata, praejudicium hoc insigni et solenni actu abolendum statuerunt. Atcorpus ipsum Ordinum pro dedicatione Mysterii 300 mihi florenos donarunt.Hanc tu causam cladis chartarum, per se paulo post periturarum, olfacere non po-tuisti. Hactenus igitur vici diversis viis, Deum precor, ut me porro quoque tueatur.
De Philippo Miillero, literarum nostrarum sequestro constituendo, rectemones. Ei ego addo alterum Viennae residentem, Saxonis Electoris agentemJo. Zeidlerum, dictum Hofmann, ut Lipsia Viennam tuae mittantur. Cogito enimViennam ire, aut si non eam, iste Vienna ad me mittet. (Ex epistola d. 9. Sept.)
Editus est lioc anno Canon logarithmorum, de qua editione haec occur-runt in Kepleri praefatione ad Chiliadis Supplementum, quod anno posteriore prodiit:Chiliada cum demonstratione ut primum perfecta fuit transmisi Lincio tan-quam ad Philippum Landgravium Hassiae, sed per ambages itinerum, in qui-bus libellus haesit in tertium annum usque. Spes interdum affulsit, ChiliadaLogarithmorum excusum iri cura peritorum, sed ea subinde iterum exstinctaluit. Itaque refrixit etiam apud me studium libelli exornandi. Tandem(autumno 1623) in manus patroni sui illustrissimi perlatus, me penitus ignaronec quicquam tale opinante, typis mandatus fuit, ut prius ex catalogo nun-dinarum Francofurtensium, quam ex literis Ceis, tuae (quas adhucdum in itinereesse nuper admodum rescivi), quid ageretur perceperim.
In praefatione ad librum quem inscripsit Keplerus Tychonis Hyperaspistes,scripta c. finem anni 1624, legimus: Antitychonem Claramontii ante 3 annos edi-tum tardius quidem quam vellem et auditione et oculis usurpavi, temporetamen opportunissimo, cum, absolutis tandem Tabulis Rudolphinis, de earumeditione ad Imperatorem retulissem, vacatione interim oculis eorumque morboparto a studio gravissimo, otioque dato et cognoscendi librum opera lectoriset dictandi, quid super eo videretur.
Schickardus refert (Februario), accepisse se Calendarium Kepleri et „Confes-sionem“ (v. a. 1623) rogatque ut ad quaestionem theologicam quandam respondeat.Hac quaestione motus Keplerus responsionem Martio mense Berneggero transmi-sit hac addita instructione: „libellum adjectum ubi perlegeris remitte Schickardoeique scribe (nam excludor tempore) rogare me, ut ille Falco (VII. 142) libellum informa disputationis publice proponat“ etc. Septembri nunciat Schickardus, logarith-mos esse Marpurgi excusos, vidisse se etiam „vindicias“ Kepleri Tychonicas et laetari“,