888
Vita Joannis Kepleri.
ipsum tam fortem hyperaspistem nactum. At vidi, addit, in catalogo tantum e nun-dinis allato, nondum in bibliopoleo. An totae sunt excusae, quod nondum comparentnobiscum? — Die 7. Sept. nunciat Philippus, Chiliada typis excusam esse mittitque10 exemplaria; pro dedicatione assignat Keplero 50 thaleros et mitti sibi petit in-stitutionem ad usum logarithmorum, quam accepisse se refert Philippus die 23. Apri-,lis 1625.
Viennam profectus mense Octobri literas dedit Keplerus Baroni Erasmo deStaremberg, qui Lincio d. 4. Nov. respondit: „valde me delectarunt literae tuae, ani-mum pium ac ingenuum, candorem solitum redolentes. Expetis ut in luctu nuucpublico animum tuum confirmem. Utinam eo essem animi robore praeditus, ut etme ipsum satis semper erigere et bonos quosque solari possem.*) Tu pro pietatetua singulari satis te contra fortunae quoscunque insultus armare potes praeceptis etexemplis infinitis, imo alios instruere et docere. In ea enim tempora incidimus, utfirmare animum expediat constantibus exemplis. Ceterum gaudeo tibique gratulor aCaesare te clementissime auditum esse, neque de optato successu dubito, si instan-ter negotium urgeas et fretus 111. Principis Eckenbergii favore et patrocinio uti frui-que eo liceat. Domini Praesulis in Kremsmünster quaestionem, quid facturus sis hocrerum statu, utrum ex Austria animum translaturus sis, non tanti faciendam existimo,ut inde remora metuenda, dum Caesarem clementem et faventem habeas, magno huicoperi ultimam manum imponendi. Perge igitur bonis avibus et desiderata ad finemperducito, quem magui bonique viri exoptaut plurimi. — Tuis piis precibus me com-mendo, idem tu meis inclusus eris. Legatis procerum salutem meo nomine, inprimisD. Hohenfeldero, quem ut pium ac patriae amantem amo plurimum. Deus dirigatconsilia et actiones ad Nominis Divini gloriam et patriae jamjam ruiturae et planecollapsae sustentationem. Certe orandum et vigilandum est strenue, nisi divina gratianobis adsit, verendum, ne omnia corruant; sed in rebus adversis animose agendum etin prospera fortuna animus -contrahendus, vento adverso nunc expedit navigare, modosupremus Navarcha velum remosque dirigat. Si Deus pro nobis, quis contra nos?Fortior est Deus ad propugnandum, quam hostis ad oppugnandum. Bono itaquefortique simus animo: fortior est in nobis, quam qui in mundo adversus nos insurgit.Hisce vale divinae tutelae commendatus.“ —
Quae egit Keplerus hoc anno cum Berneggero et Hebenstreitio de edendisTabulis Rndolphinis, ea leguntur vol. VI. p. 617 et 638. Praeterea disputavit cumCriigero de Epitome Astronomiae Copernicanae et de cometis mensibus Februario etSeptembri (cfr. vol. VI. p. 33 ss. et vol. VII. p. 16 ss.j. Correctam (Jan. 1625) Wallen-stenii nativitatem exhibuimus supra p. 343. —
Codices Pulkovienses haud pauca exhibent studia Kepleri, quae ad praeparan-dam editionem Tabularum Rudolphinarum pertinent, adseriptis his diebus: die 27. Jan.et 4. Martio correctio motuum Jovis, 13. Junii correctio motuum Veneris; 20. Jan.„Ex epochis Solis et fixarum, ad novilunium creationis verum accommodatis, compu-tatio conjunctionis Jovis cum Asello“, conclusio 5. Martii: „igitur per Ptolemaicasobservationes venit 2\. in 7° 3' 21" Z, per Dionysianam in 5° 30' Z, siquidem aphe-lium Ptolemaeo liberum permittamus“; 18. Junii annotat ad observationes Waltheri
*) Res illis temporibus gestas his complectimur: 8. Nov. 1620 pugna ad montemalbum; Februario 1621 Pragae capite puniti 27 nobiles et cives Boherni, inter quos Jes-senins, rector academiae Pragensis, Keplero veteri amicitia junctus: 1622 pugnae ad Wies-loch, Wimpinam et Hoecstam, Elector Palatinus Fridericus exercitum dimisit; 1623. con-ventus principum Ratisbonae, Friderico aboleta dignitas electoralis, res gestae Mansfeldi,Tyllii, regis Daniae et Hungarorum, Wallenstenius ab imperatore Ferdinando dux nominatusFriedlandiae,