Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
908
JPEG-Download
 

908

Vita Joannis Kepleri.

Initio decurris originem disputationis: me ultro injecisse tibi curam salutis; ad eamhortationem reposuisse te anceps dilemma, nec censuisse transitionem ob amici gra-tiam reluctante conscientia faciendam; cum insisterem ego, eam excusationem patro-cinari conscientiae tuae non posse, qui haud plures in tua illa Lutherana, quam innostra et Catholica ecclesia errores agnoscas. Dissimulasti tu scilicet comparationem,quam institueram, et in alteram partem respondisti, etsi aliquammulta e nostris placitiset approbes ipse et sequaris, ferri tamen omnia ac tolerari non posse, additum exemp-lum de S. S. meritis, quae libelli nostri in Satisfactionem pro peccatis offerri possedoceant. Facile fuit, ut condonarem istud amico, de statu quaestionis absilienti.Scripsit de ea quaestione Augustinus mentem atque sententiam, in cujus expositionecum viderem te ingenio tuo plusculum indulgere, Augustini mentem ex ipso Augustinoluculenter expressi. Quo testimonio id impetrasse me video, ut propemodum fatearis,te in ea quidem particulari controversiola triumphari. Ego illud mihi non arrogomi Keplere; velitemur nos pro copia et sapientia quam satis est, interim pro causameliore pugnet antiquitas, vincat Deus, veritas triumphet. Ceterum in ipso illo Au-gustini testimonio aliqua etiamnum desiderare te video. Jubeor probare, eam essementem Augustini ex circumstantia textus. Quaestione 149. in Exodum ex compositoS. Vir probat: „Mosis apud Deum tanquam fidelissimi famuli tantum fuisse meritumper illius gratiam, ut ei diceret Deus, sine me et iratus ira conteram eos. Jubeorprobare, merita haec amplius quid esse, quam sancta suffragia, quae apud Deum inter-ponantur. Credendum est, inquit Augustinus, quod omnes eleemosynae totius eccle-siae et orationes et opera justitiae et misericordiae succurrant recognoscenti mortemtuam ad tuam conversionem. Jubeor probare, de illis solis loqui Augustinum, quosjam condonatos Deus diligit. Hic tu causam tuam ultro prodidisti, ecquid n. objece-ras tanquam piaculum nobis, qui non S. S. tantum merita, sed ordinis etiam et socio-rum nostrorum satisfactiones offerre Deo doceamus. Jubeor probare, illum non loquide necessitate temporis, sed de tota peccatorum summa. Alterum necesse est, autfalli te vehementer, aut fallere, nec licuit mihi ante haec impune suspicari, te inCatholicorum placitis, quibuscum in arenam descendis, adeo hospitem esse et pere-grinum. Ecce: offerimus Sanctorum merita, sive eorum qui cum Christo regnant, siveeorum qui nobiscum militant, in satisfactionem pro peccatis nostris, neque sola autabsque Christi meritis pretium et effectum habitura, neque etiam ita comparata, quasiipsae Christi precationes absque iis non sufficiant, sed quia et aequum est et Sanctis

honorificum, ut precationes illae coram Deo non sint inanes ete. Vide mihi,

quorsum res vestrae et consilia evadant, postquam conculcata ecclesiae auctoritas,profligata summi praesulis reverentia, quantillum audaciae spatium superest, ut ceteraequoque, quibus ecclesia hactenus stetit, cblumnae subducantur. Stat pro ubiquitateThummius, aliter ex adverso Menzerus scripturam intelligit; quid si ex eadem ma-teria Arius, Eutyches et Nestorius pro erroribus his argumenta arcessant? Quid ex-spectamus? Male tecum agitur, mi Keplere, quumdiu fidei et conscientiae tuae regu-lam aliam non habes, quam illi habuere, quos falli et fallere nec tu ipse diffiteris. —Ventum ad fiop/xoXvueia, quae tute ad marginem epistolae, calamo, ut opinor, tumul-tuario, excitasti, sive ea appellatione sacerdotes nostri petuntur; non video, an illudhujusmodi a te exspectari debeat, qui inter Catholicos tot annos versatus intelligerepotuisti, inter centones illos et cuculos, inter informes eas tegetes non raro virosejusmodi latere, quibuscum nec fortunam nec doctrinam suam praedicantes vestri au-deant componere atque comparare; sive de doctrina nostrorum agitur, quibus erroresvestri non raro vivis coloribus depinguntur, puto id omne a nostris haud paulo tem-perantius fieri, quam vestri praecones soleant, qui ex Papa Antichristum, ex Impera-tore Draconem Apocalypticum, ex Episcopis carnes bestiae, ex Principibus ossa, ex