1627 . 1628 .
909
ceteris nescio quae monstra alia seditiosis clamoribus efformarunt. De reformationeSupranisana non est quod conqueraris; nisi Deus meliori causae propensior fuisset,turbulentiores alios magistros nacti fuissemus Tureas, Tartaros, quos tribules vestriin societatem suam et imperium evocarunt.
Haec mihi tu, mi Keplere, cordate et libere ad te scribenti non invitus ignosces.Amo te et salutem tuam, non possum tibi blandiri in ea causa, quam video ad in-teritum tuum spectare; in ceteris admirabor te, in ceteris laudabo, in isto autem sa-lutis tuae negotio rogo, ne ingenio tuo tantum tribuas, ut solum te sine duce, sinecomite, verum tangere posse speres, vel in ista luce et societate tot tantorumque side-rum errare metuas“. — Die 3. Septembris: Nuper jussus sum ex te cognoscere, inquot paginas aut quaterniones scriptio illa Anti-Scaligeriana excurrat? Id spero meproxime illecturum et una, quid ad controversiam nostram reponas, in qua tibi illudpersuasum cupio, non me de victoria magis, quam de salute tua dimicare. (Ex ultima,quae superest, epistola Curtii.)
Keplerus Ulmae, quamvis occupatissimus typo Tabularum Eudolphinarum et epi-stolis ad amicos, filium et familiam, nihilo minus alia quaedam suscepit studia. E Curtiiverbis modo citatis apparet, conscripsisse eum tum temporis librum contra Scaligerum,quem p. 273 proposuimus. Epistola ad Terrentium subscripta est: „Ratisbonae menseDecembri 1627. In tabulis Rudolphinis capita quaedam partim corrigenda, partim denovo concipienda erant (24. Maji: „consideratio tabulae prosthaphaereseon“, 28. Maji:„Delineatio anomaliae ad singula minuta aequationis primae“). „In fano Ulmensiumaltissimo circa solstitium radium Solis per foramen intromisi, ut diametrum apparen-tem et altitudines Solis dimetirer“ (VII. 615). 6. Novembris: „Constituam nunc epochasmundi a priori“ etc. 23. Dec. in Waldmönchen : De obliquitate eclipticae. Mensurasenatui Ulmensi proposita 30. Julii (V. 627 ss.).
Observationes aeris: Ulmae usque in 15. Septembris, 16. ad Vilsam, 17. 18.19.ad Neccarum, 20. 21. Heidelbergae, a 22. Sept. in 5. Oct. Francofurti, 6.—19. Puz-bachii, 20. 21. 22. Francofurti, 23.—26. Moguntiae, 27. Wormatiae, 28.—31. Spirae.Novembri 1. 2. Brusselae, 4.-9. Esslingae, 10.—24. Ulmae, 25.-28. Dillingae, 29. 30.Ratisbonae. Decembri 1.—20. Ratisbonae, 21.—26. per Palatinatum Bavariae, 27. 28.Pilsenae, 29 ss. Pragae. (Quae Keplerus de commoratione Puzbachiana Bartschiorefert, leguntur Vol. VII. p. 581.)
Ex libro memoriae amicorum sacrato:
Impensum in dolabram tempus fuit et labor et res.
O curas! Operis quantum o surgentis inane!
Joannes Keplerus, Imp. Caes. Ferdinandi II ordinumque Austriae Supr-Anisanae Mathematicus. Scripsi UJmae Non. Apr. 1627.
1628 . Revolutio anni. Pragae in patrocinium Magnitudinis Fridlandiaetransivi. Caesar dedit 4000. Assignata mihi apud Fridlandium 12000.Magnus Hetruriae dux Ferdinandus .... dedit. Iiatisbonam reversus Majo.
Decembri (1627) Pragae Tabularum exemplaria Imperatori Ferdinando II.,cui dedicaveram, exhibui. Imperatoris aula fautores cultoresque mearum ar-tium exhibuit exspectatione mea plures, quorum commendationibus provectuset Caesari opus dedicatum felicissimo successu approbavi dignusque judicatusfui, qui de M t,s Suae munificentia ditior redderer et exercituum Caesareorum,quos suspectabam, Praefecti Generalissimi Ducis Fridlandiae et Sagani Albertigratiam consecutus sum. Qui locum quietum Sagani concessit, annuum sub-sidium reliquae magnificentiae suae consentaneum nuncupavit, proelum etiam