Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
910
JPEG-Download
 

910

Vita Joannis Kepleri.

promisit, Caesarcanis omnibus mirifice approbantibus.*) Igitur semisse annipaulo minus in aula Imperatoris transacto, Majo mense Katisbonam ad fami-liam traducendam sum reversus, Junio mense Lincium ad patronos antiquiores,Austriae Supranisanae Ordines. Atque hi et ipsi transitionem hanc meamSaganum collaudarunt et exemplaria libri, quem subsidiis illorum multos perannos usus perfeceram, honorario, quantum a provincia afflictissima nequa-quam sperabam, compensarunt. Dispositis itaque rebus meis in illa provin-cia**), Julio mense Pragam, ibique recepta quam eo praemiseram familia

denique Saganum, quod Deus bene vertat, VII. Cal. Augusti perveni.

Initium a me factum est Ephemeridum,'editis quatuor in annos 1617, 1618,1619, 1620. Typos ad hanc editionem idoneos aere meo comparavi, eos-dem mecum Saganum attuli. Etsi vero temporum difficultatibus impeditus abeditione sequentium Ephemeridum destiti, computatas tamen habeo in scriniisannorum plerorumque intermediorum. Jam in eo res est, ut proelo Saganumallato tomus primus Ephemeridum ad nundinas Francofurtenses autumnalesanni 1629. extrudatur; tomus alter proximo anno sequatur. (Dabantur SaganiSilesiae postridie Nonas Novembris anno 1629.)

Amico Berneggero, qui pecunias pro Tabulis Rudolphinis acceperat, haec datKeplerus Praga 15. Aprilis: Si fdio meo ipsi transmisisti nummos et non amicomeo Schickardo, quein ejus inspectorem esse volui, id tu quidem benevole,at ego doleo, eoque rogavi D. Fridium, ut quos illi dedi 20 florenos et ipsemitteret non filio, sed Schickardo. Sin adhucdum retines, retineto etiamnumet filiae meae Susan nae virgini, quae in gynaeceo Durlacensi futura est,petenti concedas aut per cambium transmittas. — De Saganensi mea com-moratione ad edendas observationes Tychonis Brahe nihil habebam solidi,nihil tutum aut admodum expetibile, quo te exhilararem. Si fortuna istapatroni hujus duraverit, perfacile tu poteris recipi Rostochium, affectat enimgloriam ex promotione literarum sine discrimine religionis. Sin versa fuerit,facilius ego Argeutinam ad te potero pervenire. Mira tua ars eloquentiae,mirus orationis tropus, qui, quod in consilio meo tecum ut opinor culpas, infortuna mea laudas. Verum scito, me circumagi fatorum machinis, nec meiesse arbitrii aut consilii. Tu si meo loco esses, timidior forte in obsecun-dando, nihil tamen felicior in reluctando esses etc.

Ex Berneggeri responsione, data d. 25. Junii, qua maxima ex parte agitur dedistractis exemplaribus Tabularum, haec excerpsimus: De 6 imperialibus scripsi nonita pridem ad filiam in Durlacensi gynaeceo monuique, per quem eos mittere velletostenderet. Sed nihildum accepi responsum. Filius 12 imperiales accepit ipse, namde Schickardo prius significatum oportuit. D. Lingelshemius (a quo salve plurimum)

*) Wallenstenius Praga d. 26. Apr. haec dedit Grabo von Necbern „vnsern l.andes-haubtmann des Hertzogthumbs Sagan“ : Albrecht von Gottes Gnaden Herzog zu Friedlandvnd Sagan, R. K. M. General Obrist Veldhauptmann, wie auch des Occaniscben vnd ßalth-schen Meeres G.eueral. Gestrenger lieber Getreuer. Wir fügen Euch hiermit zu wissen,dass 1. K. M. Mathematicus, der Ehmvest vnd hochgelahrte Johan Kepplerus in VnserStatt Sagan zu wohnen begehret, welches Wir Ihme auch, weil er ein qualiiieirter vnd hoch-erfahrner Mann in der Mathematica vnd Astronomia ist, bewilliget haben, derowegen anEuch Vnser bevehl, dass Ihr ihn nicht allein mit einer bequemen Wohnung gegen leidlichebezahlung versehen, sondern auch sonsten in allen die verhülffliche Hand bitten vnd den-selben Euch wohl recommendirt sein lassen sollet. Vnd verbleiben Euch mit FürstlichenGnaden gewogen. (Praes. Sagau 26. Julii 1628.)

**) ltatisboua discedens c. medium mensem Junium, Keplerus illic apud amicos reli-quit partem supellectilium, librorum etc., quam postea Saganum transferri voluit. (Videinfra ad annum 1630.)