914
Vita Joannis Kepleri.
pachium ut excusas huc mittat orare. Literas hic hahes a filia, quas nuper curandasad me Durlaco misit. Eo namque familiaritatis, bona cum pace tua, processimus, utquod amantes solent subinde literis invicem appellemus. Et profecto valde illam amo,tum quia tua est, tum etiam quod in ejus epistolis mirifica quaedam et supra sexumprudentia elucet. Ego jam denuo D. Bartschium de ambienda illa submoneo. Faciet,si sapit, nec vos negabitis, si virtutem hominis suo pretio, quod facitis, aestimarepotestis. Certe si res ad votum procedit, jam nunc spem firmam concipio, fore utolim in hac ipsa urbe in tuorum (quibus ct me velim annumeres) amplexu conspectu-que quietum et optatum senectutis nidum invenias. Deus ct faxit Teque Vir summepublico bono diutissime florentem valentemque servet. Vale. D. 5. Jul. 1C29.
Keplerus Berncggcro S. P. D. Non equidem fortuna est, quaebonos juvat, non enim coeci hoc est. Bonus et ipse genius est oculatus, utqui maxime, et videns. Ilie nimirum tibi, Clarissime amicissimeque Vir, inmentem dedit, ut literas Bartschio inscriptas milii mitteres apertas. Condo-nabis hoc (si etiam fortunam agnoscis) ejus et meo numini, quod hac qui-dem vice frustra scripsisti. Quod vir ille ex multis indiciis velle videbatur,sic tamen, ut verecundia aut praeposterae actionis aspernatione cohibitussignificare quam aperte petere mallet, id jam a tribus mensibus omnibus fereepistolis inculcat. Homo philosophici moris, sat habens, si a verbis expressisabstineat eamque solennem loquendi formam ceremoniis politicis solam re-servet, interim circumlocutionibus, quibus nullo opus Oedipo, omnem consilio-rum suorum seriem edisserens. Iiaque incentivis tuis opus non est. Scrip-sisti tu ita, ut facile quis alium tuis verbis loquentem animadvertat. Litera,papyrus, encomium ad elegantiam composita, supra familiares vobis moresassurgunt. Praeterea cum hospes adventum suum mihi significet, meum eritillum exspectare, ridiculum enim jam invitare. Causa mihi eadem nunc te-nendi silentii, quoad expresse roger, quae prius eliciendi ejus animi sensa,longinqua sc. filiae meae absentia. Ibi metuebam, ne opinione vana delususmeae filiae commoda negligerem conditionesque alias praeterirem, hic caven-dum jam mihi, ne bono viro quid promittam (aut quod promissi esset loco,tuam epistolam ad eum mittam), quod fortassis meae potestati non sit: sinimirum interea prospiciatur meae a cognatis resque sit non amplius integra.In causa nunc versantur ista; ut non visam a me petat ipse nunquam visus,impertinens existimat et tamen morae est impatiens, quoad in conspectumvenire possit. Destinat nundinas Francofurtenses. Ex tua vero ad illam epi-stola multa disco etc.
Me tamen horum nihil terret, dum reputo, hominem industrium et la-boriosum esse, qui aeque forte facile victum quaerere possit atque locupletioraliquis, sed negligcns, hac tempestate bonis suis excidere. Tu igitur si quidhabes, quod ei serio significes de professione Argcntinensi, alteris literis scri-bito; argumentis persuasionis ejus rei, quam ipse ultro dudum agit, cum nonsit opus, vide igitur, an vere ad spem professionis faciat haec nostra agitataaffinitas, et sic tandem non veto quin scribas, cum subolfacias ejus de hacaffinitate consilia, videri hoc non parum ad rem etc.
Verum plus est, quod tibi significem, ut omnem consiliorum nostrorumseriem perspicias. Miser ille nuper ad me venit, consilia sua de vitae .in-stituto supra dicto mecum communicaturus, puto, ut spe facta propinquaehabitationis viam strueret ad vota sua proxime patefacienda. Atqui ego illi,quod candor jubebat, ostendi literas D. Thomae Lindenmanni, rectoris Ro-stochiensis, quibus ex mandato quidem Ducis Fridlandiae (ut qui ducatum