1G29.
915
Megalburgicum et cum eo jus patronatus academiae jam in propriis reputat),ex jussu tamen etiam omnium collegarum, vocor ad professionem illam subiisdem conditionibus, quibus hic sustentor, a Duce praestandis. Ecce inopi-natum illi. IIoc enkn si praescisset, credo hoc mihi fuisse dicturum, consti-tuisse se patriam periclitantem deserere, studiorum sedem in maritimis quae-rere. Jam hoc audito discessit ille a me, ne verbum quidem proferens delilia, literis tamen subsecutis ostendit, se perstare in proposito. Exspecto novammachinam. Ego omnia liberalissime et scribo et facio etiam, quae ad illumjuvandum pertinent, sed in generalibus maneo, speciales ejus circumlocutionesdissimulo aut silentio praetereo. Sic enim est moris in Austria, ut pater ex-pressis verbis per idoneos homines rogetur, quibus velut sponsoribus petitorteneatur obligatus, ut nequeat actione sua ante responsum acceptum desistere.Haec hactenus de Rartschio.
Rostochium quod attinet, etsi omni exceptione major est nuncius volun-tatis Ducis Fridlandiae, ego tamen primae huic significationi temere non in-nitor propter alia mandata, paucissimis ante diebus data, quibus mora Saganicontineri videtur. Interim tamen promtitudinem meam ostendi cum his con-ditionibus: 1) Si princeps ipse a Caesare mihi veniam impetret, 2) si, quodante annum mihi ex ducatu Mechelburgensi promisit se repraesentaturum, idnunc Rostochii repraesentet, solutionem sc. omnium praetensionum mearumaulicarum ad 12 millia florenorum, ut ei mandatum est a Caesare. In hunceventum misi literas plenipotentiarias academiae Rostochiensi, ut si forte prae-dium sit futurum, id academia per procuratorem administret donec veniam.Scio admirabuntur audaciam hanc meam et cachinnos effundent, sed ut con-ditio est, ita mea consensio respondere debuit. Illi quidem me vocant, pol-licentur ea ex continuatione gratiae principis, quae nunc habeo Sagani. Atubi ego Rostochium transivero, Germania migravero. Princeps suae gratiaepotestatem habebit, fortuna principis. Quicquid praeter quam nunc est eve-nerit, redigar ego ad angustias salarii mathematici, procul ero ab aula. Sipax erit ad litus balthicum, necesse est Ducem cum exercitibus abire indelongius, si non erit, ut fere abnuunt omnes, hostem ibi Suecum habebit etDanum et classem llollandicam.
Sed satis; ad mea propria revertor. Obsecro, quam viam inibo con-ficiendi has nuptias? Qui ubique est, nuspiam est, certe domi non est. Anullum ego locum deligere potero, quem adire velint amici tam late dispersi ?Nihil equidem video, quod potius faciam, quam ut in Te patris vices trans-feram. Tu filiae meae, imo tuae, scribes, ut significet tibi, sitne vere libera,velitne nubere, si patris voluntas non desjt, censeatne se tibi tuto fidere possetuisque oculis, si tu illi sponsum delegeris, quem propter longinquam absen-tiam coram sistere non possis, nam a me patre vices meas in tc esse trans-latas. Ad te igitur tanquam ad conscium rerum necessariarum ego remittampetitionem, si quid nondum visa illa petierit apertius. Tu illi addices, tulocum nuptiis deliges, tu meo loco praesens aderis, sive Durlaci consultumprincipibusque non adversum inveneris, sive Leobergae, cujus oppidi civis sumet quod circumhabitant cognati mei magno numero, pleriquc inopes, sivedenique Argentinae, siquidem huic loco lux aliqua affulgeat a professionis spe.Tu uxorem tuam Durlacuin mittes comitante patrima mea, D. Martrencheriuxore, avocatum et conductum filiam meam. Tu sumtus facies, quos egotibi Francofurto, Lipsia, Campeduno (his enim locis habeo depositas pecunias)submittam aut restituam. Nuptiis peractis videat novus maritus, qua itinerum
59 *