Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
920
JPEG-Download
 

920

Vita Joannis Kepleri.

nulae precare a me et non multorum dierum filiola Anna Maria ejusquematercula cum multis gratiis, quod ejus vices uxor tua susceptura fuerit, nisiLucina ipsam impedisset, uti meam impedivit in excipiendis conjugibus et in-staurandis secundariis nuptiis. Eaedem gratiae et salutes per tuam ad soro-rem ejus viduam porro pergent. D. Bartschius meus adeo fessus est a diu-turno itinere, ut mea manu habeat opus in adseribenda tibi tuisque salute.Literulas ad filium D. Bartschius existimat non rectius curari, quam si adD. Schickardum mittantur, cui velim addere literas, si tempus haberem; addosalutem. Vale et prosperare. Sagani d. 6. Maji a. 1630.

Keplerus Bernegge ro S. P. D. Clarissime amicissimequc vir.Literas tuas 8. Sept. scriptas accepit Francofurti Frid. Bartschius affinis. Eoenim praemiseram illum, ut quidquid tandem Tampachius esset facturus, para-tum me ostenderem. Cecidit tamen, quod ex praesenti usu meo esse puto,utinam esset etiam ex studiosorum. Contractum iniit Bartschius cum Tam-pachio de toto opere, quem confirmavi literis Lipsia missis.

Miror, nunc demum a te mentionem fieri literarum Majo scriptarum.Atqui saepius interea scripsi. De Mappa quod quaeris est illa, quam antetriennium promisi in Tabb. Rud. ad calcem praeceptorum de catalogo locorum.

Synopsin D. Bartschius meus ad me retulit causatus, excudi non posse,nisi etiamnum aliter describatur, praetereaque inutilem juventuti, nisi explane-tur; facturus, nisi fallor, idem Euclidi, Papio, Apollonio, Alhazeni, nam im-patiens est lector talium. Posset si vellet me absente excudere in typogra-pheio Saganensi, sed puto, meum exspectant reditum.

Gratam amplector hospitalitatem tuam. Deus vos tueatur, patriae meaemiseriae misereatur. Nulla conditio quamvis longinqua hac rerum humanarumincertitudine est repudianda. — De Ludovico filio quid scribam non habeo.Nihil ille a me nuperis literis petiit et par erat omnino, quia conditionem estamplexus ne peteret. Est tamen affecto corpore, passus nuper herniam; etoppressa Wirtebergia vereor ut soror mea possit illi submittere quid de meisapud illam. Age igitur, arbitratu tuo utere rursum pater, modo ne indulgeasnimium. Quodsi nil petierit, quidquid residuum erit de 100 (siquidem illosopera Eggoldi acceperis), id serva in usus uxoris tuae, quae loco meae, mater,thalamum nuptiis instaurabit, si prius etiam plures nummos ad hos sumtussubmisero.

Lipsiam veni 4./14. Oct., diverti apud alterum Berneggerum meum;nomen illi Philippus Müller, med. licent, et professor. Nunc in procinctu sumiturus Ratisbonam et Lincium indeque ad Ducem et sic Saganum D. V.

Rogat gener meus, ut mittam ad te duo exemplaria Ephemeridum prote et D. Schmidio. Petet et Remus et filius meus. Scribo igitur Tampachio,mittat quatuor partis Saganensis, dum rescribas tu, nura sint Argentinae exem-plaria partis Lincensis, quae addi possint, ut sit tomus integer. Vale cumconjuge et liberis, unicamque ecclesiae anchoram, preces ad Deum pro illaet me mecum fortiter arripe.

Lipsiae die 11./21. Oct. anni 1630.

Anno 163 0. typis Saganensibus excusa est Epistola ad Terrentium, quam ab-solutam diximus fine anni 1627, et Ephemeridum Pars II. et III. In Epistolae adTerrentium dedicatione (äd Wallenstenium s. d.) legimus: Typographorum nulluscum proelo proprio Saganum ut transiret induci potuit. Itaque ego, ut Ephe-meridum exspectationi satisfacerem, hujus et aliorum duorum annorum Ephe-meridas Francofurtum ad Moenum praemisi. Postquam Octobri mense operae