Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
921
JPEG-Download
 

Kepleri mors.

921

mihi Praga submissae resque typographica ad meam ipsius curam rccidit,occupatis nobis in proelo e longinquo asportando supervenere Calendae etadhuc Ephemeris anni jam ineuntis Francofurto revertens haeret in itinere.

Dedicatio Ephemeridum partis secundae (ad Austriae ordines) data est SaganiIdib. Sept. 1630, ilia partis tertiae (Julio scripta ad Wallenstenium) haec habet:Nactus sunt collegam ad Opus Ephemeridum continuandum (Bartschium),

.Sagani absolvi tomum hunc Ephemeridum in annos 20.Sed

superfuit non minima sollicitudo, quomodo extruderetur opus in publicum. . . .Subvenit incommodo (autographum transmittendi in longinquum typographium)Tua benignitas, qui meorum operum promotionem cum utilitate civium Tuo-rum conjunxisti, Saganum Tuum typographeio locupletandum censuisti. —

Proceribus Lincianis gratias agit Keplerus pro benevolentia, qua acceptus etdimissus fuerit anno 1628, exiisse plenum gaudio, quod retineret nihilominus „Patronosconsuetos“. „Omnia bona sua secum exportare gloriatus est ille philosophus,ego vero etiam Vestra mccum tunc exportavi, pauculis meis Vestrae tutelaerelictis, non equidem ut Vos exspoliarem, sed ut affecta perficerem, perfectaad vos remitterem: Ephemerides has inquam annorum 8, successive compu-tatas inter curas Tabularum Rudolphi majores intorque itinera longinqua etdiuturna, domi etiam qua temporum difficultate, quam infandis malis publicis,

non lubet meminisse. Hanc partem Operis Ephemeridasque nondum

editas, nunc vero absolutas hoc ipso tempore, quo ad Vos me cura rerummearum in provincia relictarum advocat, praemittere volui, ut proxime sub-secuturo viam ad gratiam Vestram aperirent absentiaeque biennalis rationesexpedirent. —

Ad „revolutionem“ anni hoc deprehendimus annotatum: Nata est filia Anna

Maria 18. Aprilis Sagani. Baptisata.Patrimi: Frau Anna Brisin ge-

porne Gellnitzin , Adam Brise , Tschernhausischer Hauptmann zu Hartwigs-waldcn, Agnes Wiserin, Herr Geminus Capelle 01. Gütterhauptmann.

Keplerus ut distractioni Ephemeridum prospiceret simulque pecunias in Austriasuperiore mutuo datas (certe usuram) extorqueret, nec non ut ab Imperatore Ferdi-nando II. tum in comitiis Ratisbonae versante impetraret solutionem pecuniarum jampridem ipsi promissarum, initio Octobris Sagano discessit relicta ibi familia, eques perLipsiam (ubi per aliquot dies apud amicum Müllerum commorabatur, certe a 14. usquead 21. Octobris*)) Ratisbonam pervenit, hinc iturus Lincium. Fessus itinere paucispost adventum diebus aegrotavit et die 5./15. Novembris mortuus est.

De morbo et obitu Kepleri haec refert Ratisbona Tubingam S. Lansius in lite-ris, quas in tabulario regio Stuttgartiensi deprehensas liberaliter cum nobis communi-cavit tabularii praefectus D. Kausler:

Salve et tu literatorum et amicorum meorum princeps, et quae Fischerus nosternon ita pridem de ultimo Keppleri itinere ad amicum quendam scripserat, paucis habe.„Intellexi ex literis tuis, famam demortui Keppleri apud vos percrebuisse. Dixi jamquod scire desiderasti. Fuit nempe, fuit et heu! fuit illa Uranies anima et vixit in

*) Superest haec scidula ex libro amicorumjmemoriae sacrato desumta, quain Kep-lerus Lipsiae reliquit:

Radices dixere Sopld virtutis amaras.

Dulcis at indultu patrum est academica vita.

0 coecos, quantum est peccantis amoris inane!

Joannes Keplerus, Imp. Caes. Ferdinandi II. nec non 111. Ducis Mechelb. Frid-laudiae et Sagani etc., Ordd. Austriae Supr-Anisanae Mathematicus. Scripsi LipsiaeXII. Cal. Novemb. Anno MDCXXX,