Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
938
JPEG-Download
 

938

Vita Joannis Kepleri.

Styriaca autem haereditate etiam multum negotium, multa molestia exhibitaest, cum nunc Keplerus nunc ejus uxor Gratium profecti veterum amicorumauxilio, novorum graviore auctoritate et commendatione uterentur, quaecum-que possent ex communi rerum perturbatione conservaturi. Qui enim jamdudum familiae erant amicissimi, agrorum possessores et nobiles, cum fidemprofiterentur Lutheranam, haud dubie paucissima effecerunt. Quamvis autemii, qui modo parti essent familiares et fautores, inter quos praecipuus eratBavariae cancellarius, Herwartus de Hohenburg, qui Keplerum cau-samque Keplerianam potentissimo sacerdoti Casali commendavit, sine dubioplura efficerent, tamen verisimile est, minime totam fortunam servatam esseet nonnisi Reginae privignae suam partem obvenisse.

Kepleri, cum esset imperatoris astronomus, officium pecuniam quidemei attulit minimam eoque minorem, cum imperator ipse tempore illo sempiternispecuniae angustiis premeretur, ita ut Keplerus vix magna opera, magnis preci-bus efficeret, ut mercedis partem saltem aliquam extorqueret; contra desiit,Tychonc mortuo, alius alicujus adjutor et minister esse. Magis enim quamantea multorum Pragcnsium habitus est oraculum, apud imperatorem maximausus est gratia, cui de mathematicis, de instrumentis astronomicis, de astro-nomia et astrologia, saepius quoque de rebus publicis et coram et literis re-ferret; Pragcnsium nobilissimi quique maximis muneribus fungebantur ejus etamicitiam et consilium non minus quam imperator ipse appetiverunt, noiinun-quam quoque per Keplerum res publicas sub astrologiae specie ad impera-torem delaturi.

Quamvis haec maxima mariti auctoritas, cum uxori quoque lumina ali-qua afferret, paullum jucundiorem ei Pragae vitam redderet, tamen curaedomesticae minime desierunt, et a muliere, quae domi vitae assueta eratopulentiori („Non assuevit uxor mea fabis victitare“ Keplerus scripsit adMaestlinum, cum de vita Tubingensi eum interrogaret), mores patrii, res do-mesticae semper sunt valde desideratae. IIuc accedit, quod quae Kepleri derebus divinis, de Concordiae Formula non simpliciter subscribenda, quaequecum maxima acerrimorum Lutheranae fidei cultorum offensione de Sacra Coenasententiae essent, a muliere simplici aut parum intellectae, aut ab hominibusimmoderatius Lutheranam fidem sectantibus in falsum auctae uxori, ut peream ipsam mariti animum flecterent, in aures insusurratae sunt. Keplerusipse quidem bene cavit „subtilitatibus suis“ eam fatigare atque ut domi, itapalam sacro mori Pragae recepto semper indulsit. De studiis vero astrono-micis et negotiis astrologicis cum uxore ne minima quidem disseruisse parest. Ex epistola autem post uxoris mortem scripta (v. s. p. 811 ss.) conjicerelicet, et de mariti religionibus et de ejus negotiis astrologicis ab hominibus,quibus minime liceret, ei res esse delatas, quibus ita animo sollicitareturet angeretur, ut de marito maritique officio iniquius judicaret. Ilis et judi-ciis et verbis Keplerum, cum esset irritabilis, saepe iratum minus comiterei respondisse probabile est. Parsimoniam quoque conjugis immodicam nonjusto loco, justo tempore adhibitam aegre tulit: quam ob rem eum uxor mari-tum, qui neque res familiares satis intelligeret iisque se turbari et interpel-lari nollet, totum in cogitatione defixum de rebus domesticis consuleret, haudraro iniquiorem illam tulisse repulsam verisimile est.*) Quamvis autem Kep-

*) Libentissime antem tulisse quandoque Keplerum tales interpellationes, testem ip-sum habemus in capite XXVII. libri de Stella Nova, ubi, referens dubia sua de „casu“,