Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
937
JPEG-Download
 

De Kepleri familia.

937

putaret memoriam suam, ut munus illic sibi prospicerent. Ubi cum nulla spesesset aptum locum ac sedem inveniendi, omnem spem Kcplerus resposuit inTychone. Qui cum jam antea ipsum invitasset ut secum laboraret et a Iiu-dolplio imperatore in Pragae urbem vocatus iterum vocasset Keplerum, illeanimo libero ac soluto curis cum familia sua (uxore et privigna) Gratium re-liquit, locatis conjugis agris, cum concesso tempore brevissimo eos aequopretio vendere non posset.

Dissensiones autem, quae brevi postquam Kcplerus Pragam venit interipsum et Tychonem interfuerunt, supra (p. 727 ss.) accuratius cognovimus; hocloco tantum dicatur, mulierem quoque virorum discordiis laborasse. Quaecum maxime invita patriam, propinquos, amicos reliquisset, et haud scio anhac sola re esset commota ut maritum peregre euntem sequeretur, quod metussuberat ne, Lutheranis summa imperii iniquitate per Styriae provinciam op-pressis, fidem non mutare non posset, Pragae novum locum, novas res in-gressa, solam, destitutam, neglectam mulier se credidit. Et Tyehonicae quo-que familiae commercium ct necessarium et multiplex, cum Keplerus Tychonisin domo habitaret, non optimum fuisse videtur, pecunia parva, fructus, quiex conjugis agris in Styria redirent, adeo non ordine soluti, ut saepissimeinopiae timor a familia haud procul abesset. — Tycho quidem familiam, cumres postulabat, semper pecunia adjuvit, sed Danum Baronem, cum in insulasua Huenna princeps esset, imperando, jubendo assuetum, qui natura ipsaaltissimos animos ac spiritus ferret, et factus ipsius imperatoris astronomiis etfamiliarissimus etiam magis aleret et augeret animi insolentiam, adulatione etinteriore quadam nobilissimorum virorum consuetudine plane corruptum, huncvirum putas erga magistri uxorem semper urbanum se praebuisse et subsidiasua non maxima beneficia ostendisse? Quo factum est, ut quae domi comiterct liberaliter haberi solita est mulier, aegerrime hoc ferret et mox ardentis-simum eam patriae desiderium caperet. Quo rerum statu quae usque adhucmaxime tranquilla et contenta fuerat vita saepius turbata est. Huc acceditquod Keplerus non eadem qua Gratii observantia desertam suam uxorem cu-rare poterat, cum et negotia a Tychone mandata et ipsa studia per noctesdiesque viri tempus et operam occuparent et maxima astrologiae experientia,cujus fama ex Gratio de eo praecesserat, non minima causa esset, cur nonut voluit uxor totum se illi et liberis suis dedere posset. — Cum enim nobi-lissimi aulicorum precibus cum vexarent et fatigarent, ut sibi horas poneretet ex natali die vitam praediceret futuram, jam tum coeptus est ex negotiohoras ponendi quaestus percipi haud contemnendus: quam artem Keplerusipse, quamvis de hujus oraculi veritate et certitudine dubitaret omnibusquequi eum quaererent, vaticiniorum dubiam ct incertam spem esse diceret, pro-cedente tempore exercuit studiosissime.*)

Quae pecunia adventicia quamvis valde adjuvaret rem familiarem, tamenKcpleri uxor tum demum in rebus et sorte sua acquievit, cum Tychone mor-tuo (1601) opera inchoata Keplero perficienda mandarentur et brevi post(1602) ipse imperatoris factus esset astronomus, ita quidem ut non ut Tychoaureorum tria millia, sed tantum quadringentos tlorenos haberet mercedem.

*) Codicum Pulkoviensium uno pene nihil aliud continetur, quam praedicta natalitia,quae partim exercitationis causa composita, paTtini (circiter septingenta octingentave) suntexempla eorum, quae ab hominibus diversissimis efflagitata erant. Plurima autem, ne scri-bendo temporis nimium tereretur, in tabulis ligneis inscripta sunt, ad id ipsum confectis,quarum permultae vacuae sunt literis. —