De Kepleri familia.
941
sisse et de matrimonio iterum ineundo egisse videtur. Quum autem KepleriLincium demigratione ad irritum res cecidisset, amici Lincienses majore studiodenuo ei conditionem prospexerunt, non minus quam undecim virginibus vi-duisve ad matrimonium commendatis. Atque cum inprimis Kepleri amica,uxor Baronis de Staremberg, omni opera niteretur, viro solitario alteramuxorem adducere, postremo mulieri prospere successerunt studia. Quamvisenim privigna Regina, quae anno 1608 cum Ehem quodam matrimoniuminierat, a nuptiis cum illa, quam commendavit Starembergia, acrius dissua-deret (v. s. p. 809), tamen Keplerus dum esset Ratisbonae, quam in urbem abimperatore vocatus erat, ut de instituendis Fastis Gregorianis judicium faceret,plebejam filiam sibi despondit Susannam Rcittinger, Eflerdingac opifice arcu-lareo oriundam, educatam in ludo a Starembergia educandarum virginum causainstituto. Erat autem et aetate et forma florens, et simpliciter educata, etcum modesta esset minimeque ambitiosa, ad id maxime idonea, ut Keplerivitam simplicissimam jucundiorem et hilariorem redderet. Nuptiis brevi postfactis Keplerus Lincium rediit cum uxore, quacum usque ad mortem suamfelicissimos matrimonii annos peregit, cum liberis ex priore matrimonio genitismater esset altera, et ipsa septem liberos ederet, quorum quatuor patri super-stites fuerunt.
Lincii Keplerus ab anno 1612 usque ad annum 1626 versatus est, itaquidem, ut multum temporis in itineribus et publicis et privatis consumeret.Iter quidem anno 1613 Ratisbonam factum modo memoravimus; saepius autemViennam et Pragam, ut de studiis suis imperatori et consiliariis aulicisrationem redderet, vel ut consilium suppeteret in rebus ad studia sua perti-nentibus, vocatus est, pecuniam quoque ad edendas Ephemeridas et TabulasRudolphinas necessariam ipse petiit; quod cum impetrasset, ipse ad ea locaprofectus est, quo numerationis cansa delegatus erat (Norimbergam, Passa-vium, Campodunum, Memmingam). Anno deinde 1617 matrem, quae ali-quantum temporis Lincii apud filium versata invito eo domum redierat, ut adver-sariis suis ipsa obstaret, filius est secutus in Wiirttembergiam, ut praesens etadjutus ab amicis (Besoldo, Ilillero) juris peritis matris temeritatem corrigeret.
Tum in causa materna omnia optime se composuisse ratus Lincium re-diit ad opera astronomica, quae ibi imperfecta reliquerat. Sed quum anno1620. praeter opinionem ad pejorem partem res vertisset, Septembri idemiterum in Wiirttembergiam iter fecit. Finem anni 1620 et annum 1621 fereomnem cum matris causa in patria versaretur, familiam Ratisbonae reliquitcunctam, excepta maxima filia Susanna, quae genero Ehem amissa uxore Re-gina res domesticas procuraret.
Quem autem eventum ipsa causa habuerit, jam supra dictum est. Hocunum liceat nobis addere: Keplerus in libellis de hac causa scriptis inde abanno 1616 praeter Austriacorum ordinum astronomi titulum semper subscripsit:„S. Caes. Majestatis mathematicus“, annis vero 1620, 1621 „ quondam Im-peratorum Rudolphi et Matthiae mathematicus“. Quod sine dubio ideo fac-tum est, ut precis suae auctoritatem confirmaret, quum illo tempore „astro-nomiis imperatorius“ non minus valeret, quam apud nos qui aut principisaut publico consilio interest. Ferdinandi autem imperatoris titulum nondumsubscribere potuit, cum defuncto Matthia 10. Martio 1619, Ferdinandus ex-eunte demum anno 1622 Keplerum astronomi caesarei nomine ornaret. Breit-schwertus quidem, qui de Kepleri vita scripsit et causam matris Kep-leri primus huic vitae adjunxit, et ipse opinatur, Kepleri matris in Wiirt-