Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
968
JPEG-Download
 

968

Vita Joannis Kepleri.

„Fortuna plus quam crudelis inducias non concessit. Nihil quidem periculicorporis, nihil vitae meorum imminet, et vana haec nubila dispellet clarissi-mus velitatis radius. At perit nobis recula nostra funditus; necdum enimfiniri potest processus.“ Nonnullis annis post (1623) de edenda sua „Astro-nomia Lunari“ haec dat Berneggero: Anne egregium facinus, cyclopicos hujustemporis mores vivis coloribus depingere, sed cautionis causa terris cum taliscriptione excedere inque Lunam secedere? Quamquam quid tergiversari juva-bit? Missam igitur penitus faciamus picem hanc politicam nosque inamoenisphilosophiae viretis plane contineamus.“

Jam antea Keplerus Berneggerum saepius per literas adierat Austria-corum Nobilium nomine, qui filiis Argentorati hospitium quaerebant. Eidemanno 1624 Lincium reverso cum simile quiddam mandatum esset, non alie-num esse videtur, epistolam Berneggero scriptam, cujus exitus vol. VII. p. 141.allatus est, hoc loco addere. Data est Lincii d. 29. Martii et Berneggerirespondet literis d. 14. Februario datis, quibus hic nonnullos de Luna librosaffert, quos Keplerus ad Astronomiam Lunarem edendam possit adhibere.Scripsit autem haec: Quas ad me dedisti literas Miitschelinus demum 28.Martii reddidit. Opportunus admodum fuit ejus adventus. Nam eadem horacertior sum redditus, tabellarium Eferdingensem ad vos iturum. Cum igitur111. et Gen. D. D. Erasmus senior, L. B. a Starenberg in Riedeck, "Wildperget Lobenstein, Comitatus Schaunburgici et arcis Eferdingae Dominus, in man-datis mihi dederit, G“” S ae nomine ad te ut scriberem, Miitschelini praesentisde te narratio lucem mihi praetulit, quid abs te spe non irrita peti posset.Sunt illi quem dixi Baroni filii duo, Joh. Richardus et Georgius Henricus,ille 16, iste 15 annorum, florida uterque adolescentia, luxuriantibus incrementis,indole generosa, ingenio miti et tractabili, moribus incorruptis, ut qui domiin conspectu parentum prudentissimorum et in praesentibus fortunae saevientisinsultibus pietatem unice colentium educantur. Magistrum habent virum seda-tum, tuarum artium cultorem et sectatorem non infelicem, qui dudum incomitatu Tscherneraelii Baronis Galliam vidit. Hos pater, profectus eorumcupidissimus, diutius equidem quam ipse vellet, spe tamen eluctandi prius exinfortunio jam triennali, domi continuit; sed cum videret aetatem ipsis labi,tandem ad vos emittendos statuit, ut ingenii morumque culturam majoremapud exteros interque frequentiam aliquam nobilitatis Germanicae capiant.Cum autem et ab aliis et a me, qui quotidianus ipsius sum hospes, tuas vir-tutes a multo tempore audisset praedicari, tuaeque eruditionis affectusque inpatriam, in pietatem, in studia honesta experimentum ex monumentis tuisliter aciis percepisset, rogandum te hoc meo stylo censuit, uti filiis suis cummagistro Fischero et uno ministro probitatis exploratae habitationem in tuisaedibus, a quibus omnem arceri levitatem consentaneum est, victumque fru-galem, nobilibus studiosis convenientem (in quo commensales, qui literarumcausa praesentes erunt, non recusant sed expetunt) suppedites. Ab ipso veroGeneroso parente pretium justum et usitatum, nec enim in praesenti fortunajactantius aliquid dicit, tempori tamen et bona fide numerandum exspectes.Quamquam vero non dubitat, te spectatae virtutis virum facile consensurumlaetaturumque de materia tibi oblata bene de patria merendi, dum in exor-nandis ejus praecipuae nobilitatis juvenibus operam erogaris, voluit tamen hancvoluntatis suae significationem per me praemitti, et ut filiis suis, post unummensem sequuturis, paratum sit hospitium, et Ut literis occasione proximarescriptis tuum etiam consensum quam maturrime testeris animosque paren-